PL 103, col. 310
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
consensum atque auctoritatis adminiculum his quae
sunt vera et justa adhibeat. Per se vero nullatenus
de talibus praejudicium faciat, ne forte errando ante
conspectum Domini culpam aliquam detestabilem
incurrat.
Unde venerabilis memoriae Valentinianus imperator
cum a sanctis episcopis rogaretur quatenus
dignaretur ad emendationem sacri dogmatis interesse,
Mihi, inquit, cum minimus de populo sim, fas
non est talia perscrutari; verum sacerdotes, quibus
haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint.
Et haec quidem dicebat imperator tam virtute
humilitatis praeditus quam Dei timore munitus,
ne forte offenderet Altissimum si suam propriam
praetulisset potioribus sententiam. Hoc ipsum feeit,
ut praedixi, magnificus et sapientissimus imperator
Constantinus, non in sua, sed in sanctorum prudentia
sapientiaque episcoporum confidens. Hoc beatus
Jovinianus Deo amabilis princeps fide inconcussa
servavit; qui dum hostis esset Arianae perfidiae atque
sectator Nicaeni decretorum concilii, ex momentaneo
terrestris imperii fastigio aeterni sibi gloriam
regni comparavit. Quid referam de duobus sacratissimis
divina praestante gratia imperatoribus Theodosiis?
qui in tantum Omnipotenti placuerunt, ut
regias purpuras, sceptra quoque et apicem imperatoriae
dignitatis divinis praeceptis et canonicis institutis
Domino inspirante subderent, ac pium zelum
erga Dei ecclesias indefessa charitate semper
haberent. Unde illos universorum Dominus sublimavit
in terris, et post praesentis gloriam felicitatis
tanquam dilectos sibi ministros in aeternum beatificat
in coelis. Sed si quis est tantorum aemulus gloriae
principum, si quis Christianus rector feliciter
et gloriose in hoc saeculo regnare desiderat, et ad
palmam sempiternae beatitudinis pervenire contendit,
illorum fidelissimam erga cultum Omnipotentis
imitetur devotionem, seque benevolum, clementem,
in judiciis districtum, in cordis humilitate mansuetum,
in visceribus misericordiae compatientem, in
largitate munificum, in zelo qui secundum Deum
est fulmineum circa Dei Ecclesiam solerter exhibeat,
si consortio supernorum civium cum sanctis
et justis rectoribus regnare perenniter procurat.
Princeps magnificus quem Deus extulit
Ut praesit populo sceptriger inclytus,
Debet Celsithrono se bene subdere,
Cedros qui Libani conditor edidit,
Montes qui superos vertice sublevat,
Qui gemmare facit ruraque floribus,
Pinxit quique polos sideribus pater,
Qui coeli cherubim rex supereminet.
Reges terrigenas malignos is ordinat.
Ob hoc provideat rector honoribus
Excellens superis quos Deus attulit,
Olli quo placeat qui regit omnia,
Regnum qui tribuit maximus arbiter.
Illum magnificat quisquis eum colit,