PL 103, col. 312

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit.
Est enim medicina maxima sanitatis.
His sermonibus obediens (erat enim divinis eruditionibus
enutritus, et aperte sciens quae sunt propria
sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia
remeavit. Cumque octo mensium continuo transissent
tempora, propinquavit nativitatis Salvatoris
nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus
assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter
expendebat. Ingressus autem Rufinus
tunc magister, et singularem apud principem fiduciam
habens, et videns principem in lamentatione
prostratum, accessit ut lacrymarum causas inquireret.
At ille amarissime ingemiscens et vehementius
lacrymas fundens, Tu, inquit, Rufine, ludis et mala

mea non sentis; ego autem lamentor et gemo calamitatem
meam, quia quidem servis et mendicantibus
aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum
libenter exorant, mihi vero ingressus non est ad eum.
Insuper etiam clausi sunt coeli. Haec dicens, verba
singula singultibus irrumpebat. Quem cum idem Rufinus
beato reconciliare Ambrosio persuaderet, neque
tamen potuisset, haec imperator in media jam platea
cognoscens, Pergo, inquit, et justas in facie suscipio
contumelias.
Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam
quidem basilicam non praesumpsit intrare, sed veniens
ad antistitem, et inveniens eum in salutatorio
residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret.
At ille tyrannicam dicebat ejus praesentiam, et contra

Deum vesanire Theodosium, ejusque calcare leges.
Verum imperator, Non, inquit, insurgo adversus ecclesiasticas
sanctiones, nec inique ingredi limina sacra
contendo, sed te solvere vincula mea deposco,
et communis Domini pro me exorare clementiam,
nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam
agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes,
Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas
iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera
plagasque curasti? At imperator, Tuum, inquit,
opus est et docere et medicamina temperare, meum
vero oblata suscipere. Quibus verbis imperatoris auditis,
quae illius humilitatem atque ipsum spontaneam
poenitentiae suscipere afflictionem monstrabant,
sanctus Ambrosius salutarem ei medicinam tantorum

vulnerum apposuit, qua percepta imperator magnas
gratias referebat. Tali ergo tantaque et praesu.
et imperator virtute clarescebant, quorum opus valde
fuit admirabile, illius fiducia, hujus obedientia, illius
zeli fervor, hujus autem fidei puritas. Porro regulas
pietatis quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus
in Constantinopolitanam urbem servavit.
Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset,
oblatis in altari muneribus, mox egressus est.
Cumque Nectarius praesul ecclesiae mandasset cur
intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit,
potui discere quae differentia sit imperatoris et
sacerdotis; vix enim veritatis inveni magistrum;
Ambrosium namque solum novi vocari digne pontificem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.