PL 103, col. 313

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Tantum itaque prodest increpatio a viro virtutis
prolata!
Unde perspicuum est quod decet bonos et pios
rectores salubres antistitum, quasi spiritualium medicorum,
humiliter et libenter auscultare correctiones,
testante Salomone, qui ait: Inauris aurea et
margarita fulgens, qui arguit sapientem et aurem
obedientem [(Prov. XXV, 12)]
. Melius est enim a sapiente
corripi quam stultorum adulatione decipi.
Nam si nostrorum vulnera corporum a medicis sanari
vehementer desideramus, et in praesentia medicorum
eadem ostendere non erubescimus, et in
dolore medicinae spe salutis oblectamur, quanto magis
de vulneribus et plagis animarum nostrarum nos
majorem habere curam oportet, quousque spiritualis

medicus, quamvis acerrimam medelam adhibeat,
per quam spes certa nostrae sanationis fiat? Sicut
enim scalpellus medici non ob hoc malus est quod
resecet vulnera et putridas amputet carnes, sic et
correctio salubris.
Quam lux rutilo nova coelo
Fit grata habitantibus orbem
Post nubila noctis opacae
Phoebi radiante corona;
Quam ros sitientibus arvis
Post torrida caumata Cancri,
Boreae post frigora saeva
Ver florigerumque serenum;
Sic praeveniente piaclo
Animae fit chara medela.

Morbis medicantur anhelis
Jam quisque salubribus herbis
Tulerint quo corporis aegra.
Cura vigilante sagaci
Famulae si tanta rependunt
Fragili medicamina carni:
Cur non potior medicina
Dominam medicatur honoram,
Simulando jura creantis
Animam deitate beandam?
Quis vulnera tollere culpae
Medico potest sine docto?
Caveant igitur dominantes;
Vitiis si mente labascunt;
Adeant medicosque peritos,

Christi pietate ministros
Quis discant subdere colla,
Qui possunt pellere morbos
Oleo vinoque salubri.
Nec non coelestibus herbis
Paradisi flore creatis
Exstinguunt dira venena.
Revocant animas et ab imis
Verbo virgaque potenti,
Quas sancta coelitus arte
Revehunt ad pascua vitae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.