PL 103, col. 319

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

misit, et eos vindicta coelesti protrivit, de quo quidam
eleganter poeta sic ait:
O nimis dilecte Deo, tibi militat aether,
Et conjurati veniunt ad classica venti.
Quid autem mirum si per magna elementa magnus
Dominus magnalia operetur, cum etiam in minutis
volatilibus stupenda miracula ipse facere praedicetur?
Ecclesiastica namque refert historia quod tempore
Constantii imperatoris rex Persarum Sapores nomine,
Nisibin civitatem, quam quidam Antiochiam
Mygdoniam vocant, multis cum millibus obsidebat,
cujus urbis episcopus atque rector et dux erat sanctus
Jacobus apostolicae gratiae radiis illustratus. Per
idem ergo tempus Ephraim vir mirabilis et conscriptor
egregius apud Syros sacratissimo Jacobo

supplicabat ut veniret ad muros, et videns barbaros,
maledictionis jacula contra eos emitteret. Flexus
ergo venerabilis homo ascendit in murum, et cum
millia millium videret exercitus, aliam maledictionem
eis non petiit, nisi sciniphes et culices, ut per
parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere.
Orationem vero secutae sunt nebulae sciniphum
et culicum. Et elephantorum quidem proboscidas,
cum sint cavae, equorum vero aliorumque jumentorum
aures simul et nares implerunt. At illi ferre
vim parvorum animalium non valentes, sessores
suos ductoresque excussos dorsis projecerunt, et
disruptas acies confuderunt, exercitumque relinquentes,
summo impetu fugiebant. Hoc modo territus
imperator parvam clementemque correptionem

in se cognscens factam a Deo habente providentiam
animarum eum pie colentium, suum exinde reduxit
exercitum, confusionem non victoriam ex illa obsidione
percipiens.
Legimus et alios sanctos viros, quos contigit aliquando
cum Christiano populo in expeditionem exercitus
esse, magis oratione contra hostes quam armis
saecularibus pugnasse; quomodo sanctus Germanus
Antissiodorensis episcopus fecisse legitur, qui cum
beato Lupo, episcopo Tricassinae civitatis, in Britanniam
ad exstirpandam Pelagianam haeresim missus
fuerat, quo tempore necessitas belli Britonibus
contra Pictos et Saxones imminebat, quia Picti et
Saxones, confidentes in multitudine exercitus sui,
Britones opprimere disponebant, quos eadem necessitas

in castra contraxerat. Et cum trepidi partes
suas impares judicarent, sanctorum antistitum auxilium
petierunt. Itaque apostolicis ducibus Christus
militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimae
venerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia
sacerdotum in tantum ut, quotidianis praedicationibus
instituti, certatim populi ad gratiam
baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus
multitudo undam lavacri salutaris expetiit. Ecclesia
ad diem resurrectionis Dominicae frondibus contexta
componitur, atque in expeditione campestri instar
civitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.