PL 103, col. 323

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

cariosa vulnera adurere, cauterio non parcit; non
miseretur, ut magis misereatur.
Interdum vero plus nobis utilia sunt bella et quaelibet
adversa quam pax et otium, quia pax delicatos
et remissos facit ac timidos; porro bellum et mentem
acuit, et praesentia quasi transeuntia contemnere
persuadet. Ac saepe superna disponente gratia
dulcissimos fructus majoris pacis et concordiae progenerat.
Unde et Constantinus imperator, Suaviores,
inquit, sunt amicitiae post inimicitiarum causas
ad concordiam restitutae. Quisquis vero bonus et
justus rector spirituales et carnales hostes nec non
quaelibet adversa vel evadere vel triumphaliter vincere
desiderat, armamentis spiritualibus munitus
atque ordinatus fiat, juxta Apostolum indutus lorica

justitiae, galea spei, nec non clypeo fidei protectus,
ac divini sermonis gladio coruscus emineat. His
enim et talibus armis sanctos atque clarissimos terrarum
reges fuisse munitos, et superasse adversarios,
et ampla tropaea de hostibus retulisse, atque
inclyta regna diu et feliciter gubernasse, multis
Scripturarum locis saepissime legimus. Quomodo
sanctus David, ut alios causa brevitatis omittam,
armis spiritualibus praeditus, quia Deum verum toto
corde timebat et amabat, multa evaserat pericula,
atque hostes Domini digna saepe perculit ultione.
Ut globus lunae modo luce crescit
Ductus in sphaeram radiis coruscam,
Nuncque decrescit variante motu
Corniger orbis:

Regna sic terrae bifido tenore
Gloria creseunt modo prosperante,
Nunc et adversis minuuntur ortis
Aulica sceptra.
Res quid humanas querimur fugaces
Esse ceu fumus fluviusque praeceps?
Nonne sic mundi variant recursum
Haec elementa?
Post diem claram tenebrae sequuntur,
Post serenatas placidas et auras,
Illico surgit nebulis opacis
Saeva procella.
Taliter dulcem sequiturque pacem
Litium gurges subitae ruinae.
Unde marcescit hominum propago

Flos velut agri.
At pius princeps Domino potenti
Corde contrito hilarique vultu
Gratias, postquam nova damna sentit,
Taliter offert.
Patris excelsi benedicta proles,
Qui creas totum renovasque mundum,
Nunc tuae grates ferimus salubri
Nos medicinae.
Tune castigas medicante virga
Nos volens salvos nitidos ut agnos
In tui sacra gregis esse caula,
Optime pastor.
Unde myrrhati calicem liquoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.