PL 103, col. 324

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Quem pie nobis tua dextra porgit,
Simus ut salvi, bibimus libenter
Dona salutis.
Nosque lorica renitente justi,
Ac spei tuta galea, flagrante
Ense sermonis, fideique scuto
Quaesumus arma.
Et crucis signo radiante cornu
Exhibe votis populi precantis
Hostium cunctos superare fastus
Te dominante.
CAP. XVII.
Qui bonus est princeps, multis virtutum praeconiis
adornatur, maxime vero clementia, mansuetudine,
animae tranquillitate, nunquam recipiens tempestatem,

sed pacis concordiam quam fieri potest semper
amplexans, non solum erga suos, sed etiam circa inimicos;
quos exemplo patientiae atque clementiae
pium et magnanimum rectorem vincere oportet, testante
Psalmista, qui ait: Cum his qui oderunt pacem
eram pacificus [(Psal. CXIX, 7)]
. Prudens igitur dominator
per pacis connexionem studet semper amplificare,
ordinare atque gubernare imperium; cum
pax sit omnium rerum tranquillitas ordinis et connexio
et incrementum regiae potestatis. Ut enim discordia
maximae res labuntur, ita concordia pacis
etiam minima crescunt. Unde Publio Scipione interrogante,
qua ope res publica Numantiae prius invicta
durasset, aut post fuisset eversa, Tyrseus
quidam Numantinus respondit: Concordia, invicta;

discordia, exitio fuit. Siquidem Numantia civitas per
annos XIV, solis IV millibus suorum, XL millia Romanorum
non solum sustinuit, sed etiam vicit. Concordia
dissensiones reprimit, aspera ad lenitatem,
adversa in prosperitatem, inimicitias ad amicitiarum
tranquillitatem reducit; amabilis inter amicos,
inexpugnabilis ab adversariis, desiderabilis etiam ab
inimicis. Haec serena est domi, victrix in praelio;
licet neque bellis velit esse implicata, nisi cum pernecessaria
et justissima exegerit causa.
Sed sunt nonnulli qui successu terrenae felicitatis
et tumore superbiae in tantum existunt elati, ut pacem
ab hostibus oblatam spernere, et injusta bella
suscipere non pertimescant; et, quod est gravius,
duobus forte bellis impliciti, tanquam Spartanorum

furore, tertium non recusent. Sed saepe tales virga divinae
ultionis juste intereunt, quoniam pacis donum
sibi oblatum suscipere nolunt. Quomodo Amasiae
regi Judae contigisse legimus, qui misit nuntios ad
Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israel dicens: Veni et videamus nos
[(IV Reg. XIV, 8)]
. Remisitque
Joas rex Israel ad Amasiam regem Judae dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano,
dicens, Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque
bestiae saltus qui sunt in Libano, et conculcaverunt
carduum. Percutiens invaluisti super Edom,
et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria, et sede
in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et
Judas tecum? Et non acquievit Amasias. Ascenditque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.