PL 103, col. 325

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Joas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Judae
in Bethsames oppido Judae; percussusque est coram
Israel
[(IV Reg. XIV, 9-12)]
.
Libet etiam commemorare quod de ipso Juliano
principe in historia refertur ecclesiastica, qui multos
vicos castraque detinens, jam etiam civitates Persarum
capiebat. Cumque venisset Ctesiphontem civitatem,
in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus
uteretur, offerens dare suae patriae partem, si
soluto bello discederet; quod Julianus noluit, neque
supplicantibus est misertus, neque mente percepit,
quia vincere quidem bonum est; supervincere, nimis
invidiosum. Credens utique magicis artibus, et
falsa spe victoriae praesumens; qui dum fuerat in
equo et exercitum confortabat certum sperans triumphum,

contra illum jaculum repente delatum, discurrens
per brachium in ejus latus immersum est.
Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Qui vero
justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur, sed
alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt, alii
vero unum pastorem Ismaelitarum, alii militem
fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus
fuerit, palam est quia divinis jussionibus ministravit.
Aiunt enim quia dum fuisset vulneratus, mox
manum sanguine suo compleverit, et in aerem projecerit
dicens: Galilaee, vicisti! Et in eo ipso confessus
cum blasphemia victoriam.
Nullus ergo pacis gratiam fastu temerario debet
spernere, aut post hostes prostratos elato corde superbire,
quomodo praefatus Amasias et Julianus fecerunt.

Unde scriptum est: Non laeteris super inimici
tui interitum, ne forte superveniant in te similia [(Eccli. VIII, 8)] .
Et iterum: Cum ceciderit inimicus
tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor
tuum [(Prov. XXIV, 17)]
. Nam Deo displicet quisquis
exaltat se in malis alterius. Unde beatus David de suorum
interitu inimicorum non solum non erat laetatus,
sed vehementer fuerat contristatus, affectu charitatis
plangens fortes Israel a Philisthaeis fuisse prostratos,
et dicens: Inclyti Israel super montes suos
interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes? Nolite
annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis
Ascalonis, ne forte laetentur filii Philisthiim, ne exsultent
filiae incircumcisorum. Et caetera [(II Reg. I,
19)] . Quibus evidenter ostenditur quantum pietatis

affectum sanctus David etiam erga inimicos habebat.
O quam pacificos Cunctipotens amat!
Quis regnum Solymae perpetis annuit
Illos angelici gratia schematis
Ornans clarificat pectore vultibus,
Quorum simplicitas cordibus insita,
Sicut mos avibus felle carentibus.
Hac gaudet sobole celsithronus Pater,
Haeredesque suos hos Deus eligit.
Pacem qui sequitur, splendidus enitet,
Et verbis redolet mel velut Atticum.
Qui pacem renuit, in tenebris manet,
Et caecus gradiens in foveam cadit.
Nam discors animi turbida motio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.