PL 103, col. 356
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
hi qui talia concupiscunt legere: nec ab his
temerarius judicatur auctor scripturae, etiam si
contingat minus politis perstrepere verbis, ad quam
avide cognoscendam desudant. Concedant igitur nobis
et praecedentium legere Vitam, et posteris mandare
quae ipsis nostris temporibus vidimus, vel audivimus,
ad augmentum animarum profutura: nec
condemnemur de imperitis sermonibus, et rusticitatis
vitium redolentes, quoniam ratum ducimus normam
salutiferam licet rudibus depromere verbis, et
in abjectis virgulis pulcherrimum pandere favum.
Suo quisque sumat arbitrio, quae animo comperit
placitura.
INCIPIT VITA.
4.
Igitur vir venerabilis, nomine et merito Benedictus
Abbas, ex Getarum genere partibus Gothiae
oriundus fuit. Nobilibus natalibus ortus, sed eum
superna pietas potiori virtutum claritate nobilitavit.
Pater siquidem ejus comitatum Magdalonensem,
quoadusque vixit, tenuit; et Francorum genti fidelissimus
posset pauperibus erogaret. Sub tali quippe certamine
fluctuante animo ad amorem se vitae regularis
convertit.
6.
Eo namque anno quo Italia gloriosi Caroli
regis ditioni subjecta est, cum frater ejus incaute
fluvium quemdam transfretare vellet, et a tumentibus
raperetur undis, hic equo sedens, periculum
conspiciens fratris, sese inter undas praecipitem dedit,
ut pereuntem a periculo redderet extorrem, atque
natante equo fratris attigit manum; quem cum
tenuit, tentus est; vixque qui eripere morientem
voluit, mortis evasit periculum. Tunc se voto Deo
constrinxit, saeculo deinceps non militaturum Patriam
petit, sed hoc patri non patefecit. Quidam
autem erat religiosus Widmarus nomine, corporea
luce carens, sed cordis luce resplendens, cui velle
suum ostendit; isque secretum tenuit, et consilium
salubre praebuit. Praeparatis itaque omnibus iter
quasi Aquis iturus arripuit; sed ubi sancti Sequani
ingressus est domum, redire suos ad patriam jubet,
seque in eodem coenobio Christo Deo servire velle
indicavit. Postulat ingrediendi licentiam; qua adepta,
mox capitis comam deposuit, et veri monachi habitum
sumpsit.
7.
Factus vero monachus incredibili inedia per
biennium et sex mensium spatia corpus suum affligere