PL 103, col. 36

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

est promissio, ut credentibus proficeret. Ubi Apostolus
infit, absit, ibi breviter commendatur veritas. Fidem Dei.
Hoc est, fidem promissorum Abrahae, cui
dictum est: Quia in semine tuo benedicentur omnes
tribus terrae [(Gen. XXII)] . Est enim Deus verax, omnis
autem homo mendax, sicut scriptum est. Quia ergo
omni homo mendax, propterea Judaeorum quidam,
ut homines mendaces, non crediderunt. Fiat autem
Deus verax. Ita enim in Graecis exemplaribus invenitur. Omnis homo mendax.
Igitur Paulus et David, qui
homines erant, mendaces fuerunt, falsumque erit
quod dixerunt? Hos ergo ad quos sermo Dei fit
Dominus in Evangelio non homines, sed deos pronuntiat.
Quia ergo et ad David, tanquam prophetam,
et ad Paulum, tanquam apostolum sermo Dei factus

est, sine dubio non erant homines, sed dii. Quomodo
autem dicit, tibi soli peccavi, cum utique et in ipsum
Uriam peccavit, et in propinquos ejus, sed et in
ipsam Bersabee, atque omnem domum ejus, cum intulisset
maculam, videlicet adulterii? Ideo tibi soli
peccavi, et malum coram te feci, quia caeteri omnes,
ut pote animales homines, me qui spiritualis sum,
etiam si erravi, dijudicare non possunt, quia spiritualis
judicat omnia, ipse a nemine judicatur [(I Cor.
II)] . Sed quia addit Paulus spiritualis, et dicit: Qui
autem judicat me, Dominus est, hoc sciens et David,
quia solus Dominus est, qui spiritualem dijudicat,
idcirco dicit: Tibi soli peccavi, a quo solo possum
dijudicari: Nam humana dies dijudicare non potest
spiritualem. Sed quod sequitur ad hunc respicit sensum.
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum
judicaris.
Judicatur namque Deus in disputationibus
sapientium, dum alii hoc modo, alii alio modo, et
diverse sentiunt de Deo. Ipse ergo vincit eos qui de
se judicant, cum errantibus cunctis de se, quomodo
vel qualiter credendus ac venerandus sit, revelat
ipse sententiam. Est enim Deus verax. In Job hujus
est exemplum: Deus itaque est verax, apud quem
quod factum est immutabile perseverat, sicut dicit: Ego sum, et non immutor:
Hominis est enim falli,
quem tempora et causae faciunt esse mutabilem, per
id quod praesentiam Dei non habeat. Omnem autem
hominem mendacem dicit, et verum dicit; natura
enim, quae fallitur, non absurde dicitur mendax. Aliquando
itaque studio, aliquando errore mendax dicitur.
Ut justificeris in sermonibus tuis.
Deum justum
in promissis et verbis suis propheticus sermo testatur,
nec aliquorum perfidia fidem ejus minui, sed
dando vincere, quod perfidi non credentes negant
eum daturum. Dabit ergo quod judicatur non daturus,
ut vincat, faciendo quod negatur facturus. Aliter tibi soli peccavi,
cogitando videlicet flagitiosum
facinus perpetrare. Tibi itaque perverse cogitando soli peccavi,
qui solus secretas hominum cogitationes
nosti. Sequitur: Et malum coram te feci. Duplex
facinus in opere perpetrando, adulterium scilicet atque
homicidium. In quo notandum quod non ait: Et
malum coram te solo feci: quippe cum illud adulterium,
et homicidium, etiam coram hominibus factum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.