PL 103, col. 37

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

est. Hoc testimonium pars adversa ita proposuit,
quasi dixerit David: Propterea ego peccavi ut
tu justus appareas me judicando. Sed verus sensus
sic se habet: quia promiserat se Deus sine personarum
acceptione in peccantibus vindicare, quidam
ejus patientiam mendacium judicabant. Cum judicatur
ergo, vincit, quando eorum facta punit, in quibus
nemo putaverat vindicari. Si enim injustitia nostra
justitiam Dei commendat, quid dicemus? Venientem
e latere quaestionem, more suo proponit et solvit.
Aliquando etiam ad cohaerentem disputationem
transit, et juxta morem suum, quidquid alius objicere
potest, antequam objiciatur, edisserit. Quidam
enim superiorem prophetiae sententiam ita perverse
interpretabantur, quasi David dixerit: Propterea ego

peccavi ut tua, o Deus, justitia, dum meae iniquitati
collata fuerit, magis clarescat. Ad gloriam itaque
justitiae tuae mea proficit injustitia. Quem sensum
Apostolus arte dialectica subvertit. Injustus videbitur
Deus, qui iram hominibus inferat, cum per hominum
injustitiam suam [justitiam] videat approbari.
Si nostra. Hoc est hominum injustitia. Justitiam
Dei commendat. Non utique poena digni homines videbuntur,
per quos justitia Dei probabilior videtur
et clarior. Ubi mihi hypothetici syllogismi formula
elucescit, ut sit ita ordinata nexilitas syllogismi: Si
injustitia nostra justitiam Dei commendat, iniquus
est Deus qui infert iram. Absit autem ut iniquus sit
Deus qui infert iram; non igitur injustitia nostra
Dei justitiam commendat, hoc est, quasi indigeret

Deus nostra injustitia: non quod ipsi hoc dicerent
sed quod ex illorum perversitate consequenter infertur. Secundum hominem dico.
Ut iniquus Deus
dicatur, non secundum Deum neque secundum Dei
sapientiam illud dicitur, sed secundum hominem;
et secundum hoc quod dicitur: Omnis homo mendax.
Absit autem, inquit, ut hoc ita recipiamus, iniquum
videri Deum qui infert iram adversum homines:
quomodo enim justus putabitur, qui judicat
mundum, cum ipso nomine judicis ostendatur nihil
sine judicio facere? Ubi enim judicium est, constat
esse justitiam. A justitia namque et judex et judicium
nominantur. Item: Si autem iniquitas nostra
Dei justitiam commendat, quid dicemus? Hoc juxta
sensum prophetae David subjecit Apostolus: David

enim quando peccaverat causa Uriae Cethaei, sciens
quod promissio peccantibus dari non potest, exorat
ut justificatio verborum Dei vincat judicium, quo
judicantur ii qui peccant, et poenitentem reformat
sanctificans, ut det eis quod justis se daturum promisit.
Ac propter hoc subjecit: Si enim injustitia
nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Id est,
si quia nos peccatores sumus, Deus justificatur, iniquus
erit si vindicet: Absit, ait, secundum hominem
dico, hoc est, hic sensus homini convenit, non Deo:
quia non cadit in Deum ut iniquus sit, sed in hominem:
nam si injustitia nostra ei proficeret, sine
dubio iniquus esset si damnaret peccantes: quia injustitia
nostra Deum facit injustum, si peccantibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.