PL 103, col. 363

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

maxime pocula fratres percipere soliti erant. Vir
vero venerabilis beatae Dei Genitricis adiit basilicam,
et flebili voce perfusus lacrymis divinum implorat
auxilium. Sed post paululum male quiescentes
abscedunt locustae.
22.
Rursus vice alia montem vicinum ignis invasit,
et arentem stipulam frondesque, ac solis ardore
perustam coepit lambere terram, suoque impetu ruinam
vineae ac monasterio minitans ibat. Ad quem
exstinguendum omnis turba fratrum cucurrit, cum
quibus et venerabilis Benedictus Pater adiit; sed
ignis coeptum mox deseruit iter, dextra laevaque
exstinguendus properans. Non enim nisi oratione
ejus credendum puto tantum incendium superatum
fore.

23.
Cuidam etiam fratri custodia boum erat injuncta.
Is cum a monasterio ad suum vellet ire
officium, Patri benedictionem petiit; cui protinus
ille signum crucis dedit, dicens: Dominus te custodiat.
At cum frater in diversorium venisset, duobus
latronibus occurrit; a quibus, dum incaute accessisset,
tentus est per habenam equi, quem sedebat;
se vero diutius aspicientes, nihil loquentes dimiserunt
eum. At ille cito discessit, et postquam Patri
retulit, ait: Benedictio te Dei servavit illaesum.
24.
Nec silentio illud praetereundum est, quod
ipse aspexit. Frater enim quidam praepositus est
constitutus, sed in superbiam lapsus, ab ordine praepositurae
deponitur. Ad tantam demum malitiam
ruit, ut a monasterio egressus latrocinia exerceret,

ita ut ab ipso monasterio clam educeret equum.
Quem tentum junctis pedibus subter equum ad monasterium
deduci jubet vociferantem et jurantem
nunquam se illo abiturum. Ob cujus insipitudinem
virgis eum laevigare jussit; sicque deinceps juste
pieque vivens in coenobio quievit, ac si ipse in eo
hostis malignus caesus fuisset.
25.
Hactenus de vita tanti Patris, qualiter divina
illustrante clementia saeculum reliquerit, qualiterque
in Gothiae partibus transmigraverit, ac de novo
opere monasterium construxerit, dicta sufficiant.
Nunc, opitulante Christo, ex praecepto Caroli quibus
modis aliud in eodem loco coenobium aedificaverit,
evidenti ratione pandamus.
26.
Anno igitur 772, Caroli vero Magni regis

14, adjuvantibus eum ducibus et comitibus, aliam
rursus in honorem Domini et Salvatoris nostri ecclesiam
praegrandem construere coepit; sed et claustra
novo opere alia cum columnis marmoreis quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.