PL 103, col. 364
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
plurimis, quae sitae sunt in porticibus; non jam stramine
domos, sed tegulis cooperuit. Tanta autem
sanctitate idem locus est praeditus, ut quisquis fideliter
petiturus advenerit, et non haesitaverit in corde
suo, sed crediderit, statim quod poposcerit, impetrare
licebit. Quia ergo mira religiositate praefulget,
ratum ducimus, si de positione ejusdem loci aliquid
post futuris pandamus. Siquidem venerabilis Pater,
Benedictus pia consideratione praeventus, non in
alicujus sanctorum praetitulatione, sed in deificae
Trinitatis, uti jam diximus, nomine praefatam ecclesiam
consecrare disposuit. Quod ut dico luce
clarius agnoscatur, in altari, quod potissimum prae
caeteris videtur, tres aras censuit supponi, ut in his
personalitas Trinitatis typice videatur significari.
Et mira dispositio, ut in tribus aris individua Trinitas,
et in uno altari essentialiter firma demonstretur
Deitas. Altare vero illud forinsecus est solidum, ab
intus autem cavum: illud videlicet praefigurans,
quod Moyses condidit in eremo, retrorsum habens
ostiolum, quo privatis diebus inclusae tenentur capsae
cum diversis reliquiis Patrum. Haec de altario
dicta sufficiant. Ad instrumentum domus quo ordine
vel numerositate compositum succincte pergimus.
Cuncta siquidem utensilia, quae in eadem domo habentur,
in septenario numero consecrata noscuntur.
Septem scilicet candelabra fabrili arte mirabiliter
producta, de quorum stipite procedunt hastilia,
sphaerulaeque ac lilia, calami ac scyphi in nucis
modum ad instar videlicet illius facta, quod Beseleel
miro composuit studio. Ante altare etiam septem
dependent lampades mirae atque pulcherrimae, inaestimabili
fusae labore, quae a peritis, qui eas visere
exoptant, Salomoniaco dicuntur conflatae. Aliae tantumdem
in choro dependent lampades argenteae, in
modum coronae, quae in se insertis circulis cyathos
recipiunt per gyrum: morisque est praecipuis in
festivitatibus oleo repletas accendi, quibus accensis
veluti in die, ita in nocte tota refulget ecclesia. Tria
denique altaria in eadem sunt dicata ecclesia vel
basilica, unum videlicet in honorem sancti Michaelis
archangeli, aliud in venerationem beatorum apostolorum
Petri et Pauli, tertium in honorem almi protomartyris
Stephani. In ecclesia vero beatae Dei
genitricis Mariae, quae primitus est fundata, sancti
Martini, necnon et beati Benedicti haberi videntur
altaria. Illa vero quae in coemeterio fundata consistit,
in honorem sancti Joannis Baptistae consecrata dignoscitur,
quo inter natos mulierum majorem neminem