PL 103, col. 370

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

parvam monachorum turbam coadunarunt: quos
cum visitandi gratia Pater venerabilis adisset, quae
ibidem acta sint pandam. Siquidem ejus praestolantes
adventum, omni studio satagunt, quatenus ejus
pro amore copia, piscium ciborumque apparatus non
solum illi, verum etiam omnibus fratribus foret
abunde. Fit concursus fratrum, sollicitantur piscatores,
perscrutantur nundinae: sed tanta evenit difficultas,
ut nec ad emendum invenirentur, nec ab
eis capi posset, qua de sterilitate nimio afficiebantur
moerore. Advenit interdum magister, gaudentes
suscipiunt, gaudensque eorum profectibus resalutat:
sed verecundiam fratres laeto celabant sub vultu.
Praeterea accidit ut frater quidam quippiam operis
exercens juxta fluvium Ligeris sisteret: et ecce subito

praegrandem piscem, quem isicem vocant, conspicit
circa littus natantem: ad quem non tardus
capiendum insiluit, abstractumque fratribus detulit.
Fit quoque hac de re gaudium, sed admiratio major:
omnes tamen meritis hoc venerabilis viri Benedicti
evenisse confessi sunt, hoc enim ego a fideli
fratre, ni fallor, ita didici. Alcuinus quoque ex genere
Anglorum, ordine levites, sapientia praeclarus,
sanctitatis merito venerabilis, regens monasterium
beati Martini confessoris, qui fuit Turonensium pontifex,
quique in aula gloriosi imperatoris Caroli omni
honore dignus habebatur, auditam [audita, etc.] expertamque
viri Dei sanctitatis famam, inviolabili se
illi charitate conjunxit, ita ut ex suis epistolis ei
saepe directis aggregatis in unum unus conficeretur

libellus. Datis itaque illi muneribus postulat obnixe
sibi monachos dari. Cui cum protinus venerabilis
Pater assensum praebuisset, equos misit qui eos ferrent:
quos in monasterio, cui nomen est Cormarine,
quod aedificaverat, collocavit. Fuere etiam et hi,
ut reor, XX cum praelato sibi magistro: ad quorum
bonum conversationis exemplum, magna est aggregata
multitudo monachorum.
37.
Quae autem per idem tempus propitia Divinitate
sint acta miracula, non ab re puto si huic operi
inserantur. Quidam siquidem frater tabulam sacratam,
in qua beati Dionysii erant reliquiae aliorumque
Sanctorum plantatae, missus est ab alia cella ad
aliam deferre: isque secum pergens catulos detulit,
tabulam vero sacratam post aliquos dies revertens

non lotis vestibus incautus deferre nititur. Ingressus
navigio properat (erat enim cella ipsa inter stagnum
et mare sita), sed ut mox terram attigit, equumque
ascendens in quo catulos pertulerat, tabulam portaturus
suscepit, divina hunc ultio perculit. Equus
quidem eadem hora se in circulo rotando conversus
est, quousque frater in terram rueret, tabula quoque
manibus ejus elapsa illaesa suscipitur; equus siquidem
statim exstinctus est; sed et is, qui ceciderat,
frater non sine magno est languore evectus, a
quo diu confectus tandem sanitatem recepit. Hi vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.