PL 103, col. 371
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
fratres qui petendas reliquias miserant, quae acciderant
audientes, alium rursus fratrem mittunt. Qui
quoniam erat sacerdos, secum crucem, in qua lignum
erat Dominicum, tulit. In stagnum vero ingressus,
valida tempestate vexatur navicula: sed
mox ut crucem quam collo gestabat undis tumentibus
opposuit, quieverunt procellae. In cella vero
quiescens per somnum vidit miri candoris virum,
qui eum ita affatus est: Nisi, inquit, lignum Domini
mei tecum attulisses, nequaquam abhinc quo velles
tempore exires. Admonetur itaque ut pedester eas
deferret: et quia non obtemperavit, deductas [deductis,
etc.] ad praefatam cellam reliquias, gravi est
infirmitate percussus. Post haec autem in ecclesia
eadem qua reliquiae fuerant delatae, pharum pendebat,
in cujus vascula permodicum erat oleum, sed in
crastino plena reperta sunt. Hoc autem contigit per
ter. Haec nempe his quibus languor acciderat narrantibus
comperi.
38.
In montibus autem in quibus fratres soliti
erant alendarum ovium curam habentes habitare,
sibi ad orandum exiguum oratorium construxerunt,
in quo ingressae sunt mulieres postquam fratres ab
eo discesserant loco, et deridentes habitacula monachorum
dicebant ad invicem: Tu vicem abbatis
habeto in loco ejus stans. Sicque singulae ordinatim
stantes in loco orationis quasi orantes, male surrecturae
recumbebant. Vacua siquidem remanserant
habitacula, in quibus aestatis tempore solummodo
morabantur, sed eas statim digna subsequitur ultio.
Tornutionibus vero vexari coeperunt, a quo dolore
non sunt ereptae, quousque viri earum subsecuti
sunt monachos a montibus cum ovibus descendentes,
eosque precati sunt ut pro temerariis preces funderent.
Orantibus autem fratribus sanitati continuo
sunt redditae.
39.
Quidam energumenus vice etiam quadam ad
monasterium parentibus deducentibus suis venit,
qui in basilica beatae semperque virginis Dei genitricis
Mariae collocatur: pro quo dum orationem
cum vigilia fratres fudere, sanitatem [sanitate, etc.]
perceptam discessit in pace. Femina rursus immundo
spiritu plena ad monasterium pervenit, eamque
in oratorium sancti Joannis Baptistae, quod in coemeterio
situm est, fratres cum vigiliis et orationibus
custodiunt, quae praestante Deo sospes abscessit. Ad
oratorium vero quod in honore sancti Saturnini
martyris dedicatum est, ubi venerabilis vir primum
habitare coepit, si quis febricitans abierit et paululum
dormierit, si fide non haesitaverit, incolumis
revertetur ad propria. Quae multorum relatione
didici, eorum videlicet qui per semet beneficium sanitatis
experti sunt. Haec de miraculis nostris temporibus
actis pauca dixisse sufficiat. Ad ordinem coeptum,
juvante Deo, redeamus.