PL 103, col. 374
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
humilitatis fuit, ut rarus aut nullus ex monachis ita
flecti posset, dum obviare contingeret, ut ab eo humilitate
non vinceretur. Vidimus saepe eum caedentem
asinum suum, flasconem vini in stratorio deferre,
eumque super insedentem, calicem in terga
humeris vehentem nostri monasterii fratribus tempore
messis ad refocillandum sitim eorum occurrere.
In vigiliis quoque ita pervigil erat, ut vinceret
cunctos. In pistrino, nisi occupatio aliqua praepediret
aut aegritudo tardaret, propriis operabatur manibus.
Coquinam vice sua complebat. In habitu summae
humilitatis assumpserat formam; jejunii amator
exstitit, orationibus instans, compunctioni continuus:
vixque corpus Christi poterat percipere,
priusquam lacrymarum ejus in terram decurrerent
guttae. Lectuli quoque duritiem avide expetebat; sed
propter ejus invaletudinem Benedictus Pater culcitram,
eo nolente licet, substerni fecit. Aiunt nonnulli,
se quia saepe pro Christi amore flagellis caedi,
nullo alio praeter eum qui aderat conscio jussit. Mediis
fere noctibus glacialibus profusus rigoribus, uno
perraro tectus tegmine, saepe in oratorio quod in
honorem sancti Michaelis construxerat, soli Deo notus,
vacans orationibus stabat. His aliisque virtutum
fructibus intra exiguos stipatus annos, imminere
sibi diem mortis cognoscens, cunctis monasteriis
in regno domini Caroli pene sitis per scripturam
notum fieri jussit, se ab hoc jam saeculo migrasse:
sicque deinceps copias virtutum reportans
Christo vocante migravit e mundo. Haec perscire cupientibus
dixisse sufficiant: ad coeptum rursus redeamus
opus.
43.
Piissimus quoque Ludovicus rex, quo ab insanis
magis magisque irridebatur Benedictus venerabilis
abbas, eo sibi eum in dilectionis sociabat
multocius amore, sciens mundi amatorum esse consuetudinem
profectibus obesse justorum. Regina
quoque pio affectu colebat eum; et quia justum noverat,
libenter auscultabat, suisque muneribus saepissime
honorabat. Et quoniam turba discipulorum
ejus succreverat, et locus in quo ipse degebat, infecundus
humoque sterilis pene et ardore solis super
ustus est, dedit illi monasterium quod est in Arvernis
territorio situm, quod sanctus Meneleus regio
de semine ortus fundavit, in quo et jacet in corpore:
ubi duodecim direxit monachos, constituens eis abbatem
summae reverentiae virum, nomine Andoarium,
qui a primaevo tempore conversionis suae ei
adhaeserat, virum probatum et multis laboribus attritum:
quibus laborantibus pioque studio decertantibus
ferme septuaginta, vel eo amplius illis, monachicam
vitam pro posse servantes adhaeserunt. Ad
quod monasterium dum quadam vice egregius abbas
visendi gratia fratres adiret, ex alia parte ejus adventum
dum quidam abbas cum fratribus suis expeteret,