PL 103, col. 375

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

contigit eum ipsius monasterii cellam, ubi
ecclesia in honorem Dei et Salvatoris nostri sita
est, advenire. Siquidem ibi primum habitare fratres
coeperant: sed quia angustus erat locus, ad jam
praefatum monasterium serenissimus rex eos transtulerat.
Fratres autem qui ad providendam cellam
remanserant, videntes abbatem una cum suis gavisi
sunt. Et quia erat eis ingens paupertas, tristabantur.
Sed quoniam ubi charitas est, etiam exigua sufficiunt,
jubet qui praeerat fratribus, juveni vinum afferre,
cui mox ille: Nihil, inquit, est in vasculo
vini. Duo siquidem illis vascula euntes permodica
reliquerant fratres, in quibus modicum erat vinum,
ex quo vel missas canerent, vel Dominicis diebus
singulas potiones perciperent. Audito autem magister

cellae illius non esse vinum in vasculo, doluit,
et confidens ait: Perge et affer nobis, quoniam pro
amore Patris nostri bibent hi qui ad eum properant,
et non deficiet eis. Perrexit frater, et abstracto
duce egreditur vinum. Jam quidem prius voluerat
accipere, sed nequaquam invento recesserat. Nuntiat
quod acciderat: glorificant Deum qui aderant,
et meritis domni Benedicti fieri profitentur. Biberunt
ergo pro velle, et secum benedictionis causa
tulerunt. Domnus quoque Benedictus cum suis adveniens,
juxta quod opus fuit accepit, secumque ex
eo in via tulit: sicque post haec cessavit vas fundere
vinum. Ipsis nempe fratribus haec qui viderunt referentibus
comperi, qui usque nunc testes horum
existunt.

44.
Alia rursus vice in eodem monasterio venit:
post longum vero praedicationis sermonem piumque
confabulationis alloquium, discessurus pacis osculum
fratribus praebet. Quidam autem frater inter
alios osculaturus accessit: quo perspecto vir Dei
protinus substitit, pacisque osculum paululum negavit:
post increpationem vero congruam nobis mirantibus
fratrem deosculatus est. Post hunc quoque inter
alios alter adfuit frater, cui similiter fecit; tum
demum ultimum vale dicens fratribus abiit. Illo autem
abeunte in crastino compertum est quoniam
fratres illi fugam arripere disposuerant. Intelleximus
tunc quoniam ob hanc causam eos, revelante
sibi sancto Spiritu, venerabilis abbas osculari tardabat,
quorum perversam voluntatem, etsi non patenter

ostendit, turbatas tamen conscientias salubriter
increpavit.
45.
Aliud demum illi monasterium gloriosissimus
rex dedit, ubi (ut reor) viginti monachos misit, abbatemque
illis constituit. Situm vero est monasterium
illud in territorio Pictavense, et dedicatum in honore
sancti Savini, in quo positi fratres, dum in
piis studiis vigilant desudantque, turba monachorum
non parva eis adjungitur. Rursus ei aliud contulit
monasterium, quod est in territorio Bituricensi situm,
illoque quadraginta ferme posuit monachos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.