PL 103, col. 576

Prologus (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit
[(Joan. VII, 18)]
.
Mea quoque dicta licet sint exigua,
tamen inter sanctorum flores eloquiorum solito nomine
meo imprimere curavi. Qua de causa humiliter
obsecro ut si cui haec scribilis videtur, praefata
sanctorum vocabula, sicuti nunc sunt adnotata,
adnotare non omittat. Nostracismos denique et
barbarismos, necnon et ipsos praepositionum casus
in hoc opusculo servare contempsi: quia indignum
vehementer fore censui, ut verba Christi vel
sanctorum Patrum sub regula perstringerem Donati.
Hanc nimirum regulam de sanctorum floribus,
quasi de magis fluminibus pelagique gurgitibus excerptam,
in modicos rivulos, hoc est, in sexaginta

novem capitula dividere curavi. Et primo omnium
de abrenuntiatione saeculi, et de activa vita et contemplativa
pauca collegi capitula. Deinde quomodo
solitaria conversatio constare debeat, et de vita ac
moribus solitariorum aliqua adnexui capitula. Inter
haec quidem de praeceptis Redemptoris nostri tria
tantum capitula inserui, quatenus solitarii in lege
Domini die ac nocte meditantes, et ipsa Christi
mandata sedulo ante oculos mentis simul et corporis
revolventes, semper devotiores atque ferventiores
existant. Postea quoque ad activam vitam
veniens, quid vel quantum de cibis et potibus, quidve
de vestimentis aut lectualibus habere vel uti debeant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.