PL 103, col. 575

Prologus (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

Dilectissimo Patri in Christo atque aequivoco meo
Grimlaico venerabili sacerdoti perennem in Salvatore
salutem.
Saepenumero dum in auribus vestris omne quod
mihi de meipso displiceret, exposui, suggessistis mihi
ut Regulam solitariorum, videlicet coenobitarum,
describerem, mihique ipsi jugum servitutis imponerem.
Ego autem hoc diu multumque renisus sum
agere, ne forte vires meas excederem, imo ne jactantiae
lapsum incurrerem; verens pariter ne ab
aliquibus quasi nova condens praesumptuosus putarer,
ac ne mihi illud antiquum objiceretur proverbium:
Quid necesse est in mari mittere pisces aut
in flumine aquas? Sed cum post multos dies reminisci
coeperim quod nunquam moris fuerit sanctis

Patribus invicem provocare, invicem invidere, sed
unumquemque in ordinanda domo Dei pro viribus
suis obtulisse, malui imperio jussionis vestrae obtemperare
quam voluntatem meam facere. Unde et
ego mox injuncti me operis labori supposui, atque
hinc inde orthodoxorum Patrum sententias exemplaque
diversa decerpsi, et ex his hanc Regulam
componere sategi. Eorumdem quippe nomina, quorum
sententias ad hoc opus assumpsi, ob prolixitatem
capitulorum vitandam, partim intus in serie,
partim deforis in ipsis marginibus impressi. Et ne
aliquis compilatorem vocitaret, hoc potissimum fieri
curavi. Scio namque, Domino pronuntiante, quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.