PL 103, col. 483

Regula orientalis (Vigilius diaconus), J. P. Migne

perget ad ministros aegrotantium, ab his quae necessaria
sunt accipiet.
XL.
Quando ad ostium monasterii aliqui venerint,
si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipientur:
lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii
praeceptum, et praebebunt eis omnia quae apta sunt
usui monachorum.
XLI.
Si quis ad ostium monasterii venerit,
dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum,
janitor nuntiabit abbati, et permittente eo
accipiet comitem, cujus fides probata est; et sic
mittetur ad fratrem videndum vel proximum.
XLII.
Si propinquus alicujus mortuus fuerit, prosequendi
funus non habebit licentiam, nisi Pater

monasterii praeceperit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.