PL 103, col. 581

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

Cum summa igitur devotione rogemus Deum
ut corda nostra misericorditer tangendo omnia
visibilia nos despicere faciat, quatenus ad primum
ordinem pertinere possimus. Vindicemus
itaque in nobis bene vivendo gratiam tanti honoris,
si enim vitam nostram perfecte custodierimus,
judices cum Deo et apostolis ejus in die
judicii erimus. Firmissime enim hoc credere debemus,
quia fidelissimus est ille qui hoc nobis
promittit. Veritas est ipse, fallere non potest. Solitarii,
qui sua omnia pro Christi amore derelinquunt,
cum Petro apostolo dicere poterunt: Domine,
ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid
ergo erit nobis [(Matth. XIX, 27)]
? Hoc pro certo
scire convenit, quod Petro tunc respondit omnibus

solitariis in Petro respondit. Forsitan est aliquis
qui dicat: Imitari hujus mundi contemptores volo,
sed quod relinquam non habeo. Ad hoc vero respondendum
est: Multum dimittit ille qui voluntatem
habendi dimittit. Attendere etiam debemus quod
non dixit: Vos qui reliquistis omnia solummodo, sed
addidit, et secuti estis me [(Ibidem, v. 28)] , quia
multi relinquunt sua, et Christum non sequuntur;
sicut Crates philosophus et alii multi: sequitur
enim Christum qui illum imitatur.
Pensemus igitur quid Petrus dimisit, qui sic confidenter
loquitur. Retia tantum dimisit et navim,
tamen loquitur confidenter. Reliquimus omnia. Ac sic
diceret: Fecimus, Domine, quod jussisti; scire volumus
quale pro hoc praemium daturus es nobis.

Jesus autem non solum illis, sed et caeteris respondit,
dicens: Amen dico vobis, quod vos qui secuti
estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis
in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes
duodecim, judicantes duodecim tribus Israel [(Ibid.)] .
Magna laetitia et inenarrabilis gloria nobis est promissa.
Haec sententia ad omnes pertinet qui sua
omnia pro Dei amore derelinquunt.
Transcendamus autem visibilia omnia, despiciamus
transitoria cuncta, ut mereamur perfrui cum
beatis apostolis aeternae beatitudinis gloria; et ut hoc
citius fiat, Domini clementiam quotidie humiliter
exoremus, dicentes: Cunctipotens Deus, qui nos
per sanguinem Filii tui redemisti, et ex aqua et
Spiritu sancto voluntarie regenerasti, fac nos de

hac miserrima peregrinatione ad diu desideratam
citius patriam transire, in qua cum beatissimis angelis
et felicissimis hominibus saeculo renuntiantibus,
per infinita saecula regnemus.
CAPUT IV. Quae sint verae divitiae.
Quae sint verae divitiae beatus Gregorius patenter
insinuat, dicens: Solae, inquit, divitiae verae sunt, quae
nos virtutibus divites faciunt. Quae vero nobis appetendae
sunt divitiae, vel quae fugiendae, beatus Prosper
satis evidenter ostendit, dicens: Illae nobis ambiendae
sunt divitiae, quae nos ornare possint pariter et munire;
quae nos etiam contra impetus hostiles armant,
a mundo disterminant, Deo commendant, ditant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.