PL 103, col. 582

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

animos nostros atque nobilitant. Nobiscum
sint, intra nos sint. Divitiae nostrae credendae sunt,
pudicitia, quae nos pudicos faciat; et justitia, quae
justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles;
mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes;
puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes;
temperantia, quae temperantes; et supra
omnia charitas, quae nos facit Deo et hominibus
charos, vitiorum impotentes, saeculi contemptores,
ac bonorum omnium sectatores. Haec sunt non omnium,
sed sanctorum solae virtutes; non divitum
superborum, sed humilium pauperum facultates,
patrimonia cordium, divitiae incorruptibiles morum,
quibus non abundant, nisi qui illis carnalibus ex
corde renuntiant. Quae quamvis ipsa sint bona, ut

pote a bono Deo creata; tamen quia sunt bonis malisque
communia, student ea spirituales viri contemnere,
quo possint ad illa incomparabiliter meliora,
quae sunt bonorum omnium propria pervenire.
Quoniam non est tale bonum quod habent et mali,
quale illud quod non habent nisi boni. Corporale
bonum, quando habent iniqui, ipsorum est praemium;
quando habent justi, non est eorum praemium,
sed temporale solatium. Item, boni temporalis
amissio fit exercitium justi et injusti supplicium,
quia et justus desiderio coelestium captus omnia
temporalia sive habeat, sive amittat, omnino
non sentit; et iniquus, qui cum delectatione habuit,
sine dolore non perdit. Propter hoc igitur eis qui
militant Deo fugiendae sunt ex toto corde divitiae,

quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt,
sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant,
sine anxia delectatione non possident, sine
gravi dolore non perdunt. Apostolus autem Christi
militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse [(I Cor. XXXII)]
.
Et idem: Radix omnium malorum est
avaritia, quam quidam appetentes a fide erraverunt,
et inseruerunt se doloribus multis [(I Tim. VI. 10)]
. Ac
sic census iste terrenus eis, a quibus vitiose diligitur
non est voluptatum materia, sed dolorum. Haec
de veris et fallacibus divitiis dicta sufficiant. Quomodo
autem quis ad perfectionis culmen conscendere
possit, audiamus.
CAPUT V. De perfectione justitiae.

Si quis ergo vult esse perfectus, et tollere crucem
suam, et sequi Dominum Salvatorem, et imitari Petrum
dicentem: Domine, ecce nos reliquimus omnia,
et secuti sumus te [(Matth. XIX, 27)]
, faciat hoc quod
praecepit Dominus adolescenti, et sufficere ei potest
ad perfectionem; id est: Vade et vende omnia quae
habes, et da pauperibus; et veni, sequere me [(Matth.
XIX, 21)]
. In potestate nostra est utrum velimus esse
perfecti an non. Non nobis jugum necessitatis imponit,
sed potestati nostrae liberum arbitrium concedit,
dicens: Vis esse perfectus, et in primo stare
vestigio dignitatis? Vende omnia quae habes, et da
pauperibus; et veni, sequere me. Quicunque ergo
perfectus esse voluerit, debet vendere omnia quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.