PL 103, col. 586

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

CAPUT VIII Quid sit proprie activa, quidve contemplativa vita.
Quia igitur per activam vitam ad contemplativam
venitur, idcirco prius dicendum reor quid sit proprie
activa vita; et sic demum ad contemplativam transeundum
est. Activa scilicet vita est conversatio religiosa,
quae docet quomodo Praepositi sub se regant
viventes ac diligant; et non minus de eorum quam
de sua salute solliciti, quod eis expedire sciunt paterna
cura provideant: et qualiter subjecti praeposito
suo, tanquam capiti membra deserviant, ac praecepta
ejus velut imperium Dei summo amore custodiant.
Ipsa namque actualis vita panem esurienti
tribuit, verbo sapientiae nescientem docet, errantem
corrigit, superbientem ad humilitatis viam revocat,

infirmantis curam gerit; quae singulis quibusque
expediunt dispensat, et commissis sibi qualiter subsistere
valeant, sollicite providet. Quae et cum corpore
et in praesenti fiunt, et cum corpore deficiunt,
et tamen merces hujus vitae permanet in aeternum.
Contemplativa quoque vita est dilectionem Dei et
proximi tota mente retinere, transitoria cuncta despicere,
visibilia postponere, tantummodo quae coelestia
sunt desiderare. Nam contemplativa vita a
contemplando, hoc est videndo, nomen accepit; in
qua creatorem suum creatura intellectualis ab omni
peccato purgata visura est. Sed et si eam diligenter
considerare velimus, et jam in hoc fragili tabernaculo,
ubi quotidie ingemiscimus, contemplativae
vitae quodammodo participes fieri possumus. Quia,

secundum quorumdam opinionem, nihil aliud est
contemplativa vita quam rerum latentium futurarumque
notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus
mundi, sive divinarum studium litterarum.
Quando autem infirmum visitamus, mortuum sepelimus,
errantem corrigimus, tunc in activa sumus.
Quando vero in conspectu Dei lacrymas fundimus,
et qualis beatitudo, qualis lux, qualis gloria sit sanctis
in coelo, cogitare volumus, tunc in contemplativa
sumus. Sed activa vita cum corpore incipit, et
hic cum ipso finitur; contemplativa vero vita hic
inchoatur, et in futuro saeculo perficitur. Ex his
enim signatur una, id est activa per Martham; et
altera, id est contemplativa, per Mariam: sed necessaria
est omnino Martha Mariae.

CAPUT IX. Qualis debet esse in activa vita, qui ad contemplativam conscendere conatur.
Ad fastigium ergo vitae contemplativae quisquis
conatur conscendere, semetipsum debet prius per
multa experimenta in activa vita probare: si injurias
poterit ferre, si opprobria, si derisiones, si
contumelias, si detractiones, si flagella poterit sustinere.
Si haec et alia hujusmodi, sive a diabolo,
sive ab aliquo illata patienter poterit sustinere, hic
merito ad contemplativam quandoque poterit convolare.
In ista enim prius per exercitium boni operis
cuncta exhaurienda sunt vitia, ut in illa jam
pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.