PL 103, col. 587

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

pertranseat. Et licet conversus statim ad contemplationem
conscendere cupiat, tamen ratione cogitur
ut prius in activae vitae operatione versetur;
quia qui prius in activa vita proficit, postea ad
contemplationem bene conscendit. Merito enim in
ista sustollitur, qui in illa utilis invenitur. Quicunque
ergo temporalem adhuc gloriam aut carnalem
concupiscentiam affectant, a contemplatione quietis
prohibeantur, ut potius in operatione actualis vitae
purgentur. Sciendum vero est quia viri sancti a secreto
contemplationis egrediuntur ad publicum actionis,
et rursus ab actionis manifesto ad secretum
contemplationis intimae revertuntur. In activa vita
intentio perseveranter incedit; in contemplativa autem
sese per intervalla quisque resumit, quia diuturnitate

contemplandi lassatur. Sicut enim aquilae
moris est semper oculum in radium solis infigere,
nec deflectere, nisi escae solius obtentu; ita et sancti
a contemplatione ad actualem vitam interdum
reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia,
ut tamen humilia sint paululum nostrae indigentiae
necessaria. Nam et visio animalium in Ezechielis
prophetia [(Cap. I)] , quae ibant nec revertebantur,
pertinet ad vitae activae perseverantiam. Et iterum
ea animalia quae ibant et revertebantur, pertinent
ad contemplativae vitae mensuram; in qua dum
quisque intenderit, sua reverberatus infirmitate reflectitur,
atque iterum renovata intentione, ad ea
unde descenderat rursus erigitur. Idcirco enim haec
praemisimus, ut hi qui in contemplativa vita volunt

perfecte vivere, per intervalla temporum unde vivant
propriis manibus non negligant laborare. Caveant
tamen ut non de ullo inhonesto negotio victum
quaerant, propter hoc scriptum est: Nemo
militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei
placeat, cui se probavit [(II Tim. II, 4)]
.
CAPUT X. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit.
Jam nunc quid inter contemplativam et activam
vitam intersit breviter disseremus: quod ut evidenter
eluceat, ipsas sibi invicem vitas, contemplativam
scilicet et activam, prolatis earum virtutibus
conferamus. Ad activam namque vitam pertinet
inter humana proficere, et rebellis corporis motus

rationis imperio temperare. Ad contemplativam vero
pertinet supra humana desiderio perfectionis ascendere,
et indesinenter in augendis virtutibus incubare.
Habet enim activa vita profectum; contemplativa
fastigium. Haec facit hominem sanctum, illa
perfectum. Hujus vitae est nulli prorsus injurias
irrogare, illius irrogatas aequanimiter sustinere.
Imo, ut proprius dicam, exsecutor activae studet in
se peccanti dimittere; contemplativae sectator offensas,
quibus pulsatur, ne omnino concutiatur, ignorare
magis paratus est quam donare. Iste iram
patientiae virtute compescit, immoderatis cupiditatibus
parcimoniae frenum imponit; tangitur desideriis
carnalibus, nec consentit; mundi curiositate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.