PL 103, col. 589

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti
incorruptibilem suavitatem futurae remunerationis
infundit? Quoniam quidem contemplativa vita hic
quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione
delectat, ac sibi tota mentis intentione
vacantes, quantum in hac vita fieri potest, dono
sapientiae spiritualis illuminat, et ad illam divinae
visionis plenitudinem, cujus spem studiis intenti
coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius consequendae
perfectionis inflammat, ut quod nunc in
aenigmate cernunt nec perfecte discernunt, tunc in
illa revelatione conspiciant.
CAPUT XII. Quae et quanta sit in hac carne contemplativae vitae perfectio.

Denique contemplativae vitae sectator ad Conditorem
suum corde illuminandus accedat; ipsi contemplando
ac insatiabiliter perfruendo vigilanter
inserviat; ipsum jugiter concupiscat, prae amore
ejus omnia quibus inde potest averti refugiat.
Omnes cogitationes suas ac spem totam in illius
delectatione suspendat. Litterarum divinarum sacris
meditationibus vacet, in eis se divinitus oblectet.
Ibi se totum velut in speculo quodam refulgente
consideret, et in se quod pravum deprehenderit,
corrigat; quod rectum, teneat; quod deforme,
componat; quod pulchrum, excolat; quod sanum,
servet; quod infirmum, assidua lectione corroboret;
Domini sui praecepta infatigabiliter legat, inexplicabiliter
diligat, efficaciter impleat; et quid sibi

cavendum quidve sectandum sit, ex eis sufficienter
instructus agnoscat. Mysteriis earumdem divinarum
Scripturarum perscrutandis insistat. Christum sibi
promissum legat, repraesentatum videat; prophetatam
perditionem populi contumacis intelligat,
impleri lugeat; de salute gentium gaudeat; et praeteritis,
quae praedicta et impleta tenet, et futuris
promissionibus credat. A strepitu negotiorum saecularium
remotissimus, ea ferventer excogitet quibus
animum suum in desiderium futurae remunerationis
inflammet. Studiis spiritualibus, quibus in dies
singulos melior ac eruditior fiat, invigilet. Amet
otium sanctum, in quo exerceat animae suae negotium.
Mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi
blandimentis et illecebris exhibeat crucifixum. Delectationi

spectaculorum praesentium incomparabiliter
anteponat sui creatoris intuitum; semper proficiente
successu in fastigium divinae contemplationis attollat.
Nunquam, ne ad momentum quidem, a promissionibus
futuris considerandis aversus ad terrena
respiciat. Eo aciem mentis indesinenter attendet
quo pervenire desiderat. Beatitudinem vitae futurae
ante oculos animi sui proponat ac diligat. Nec
metuat aliquid temporale, nec cupiat: ne aut metus
amittendae rei temporalis, aut cupiditas acquirendae
intentionem mentis emolliat. Non cum blanda corrumpant,
nec adversa concutiant; non inflet opinio
secunda, non sinistra dejiciat; non falsa vituperatio,
sive laudatio, augeat ejus gaudia vel imminuat. Non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.