PL 103, col. 590

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

gaudeat omnino de temporalibus nec lugeat. Inter
laeta ac tristia unam faciem animi constantis obtineat.
Nec pectoris stabilem firmitatem quidquid
promittit mundus, aut minatur, excutiat; sed idem
semper ac sibi similis perseverans, mundi hujus
damna simul et lucra non sentiat.
Et cum haec atque his similia contemplativae vitae
affectus impleverit, non se hic jam ex omni parte
perfectum, sed perficiendum in illa vita beata, quae
futura est, immobiliter credat, atque ad eam se,
ubi Dei substantiam revelata facie videre possit,
extendat. Nam sicut hic comparatione juste viventium
dicitur quisque perfectus: justus namque
praecepta facit, perfectus autem praecepta transcendit;
ita idem collatus illis absolute perfectis qui in

illa vita beata futuri sunt, non est, ut ita dicam,
perfecte perfectus; cui etsi dimissa est omnis iniquitas,
non est adhuc sanata, sed sanatur ejus
infirmitas. Et ideo si non peccat, ut sit vere perfectus,
peccare tamen potest, quia non est consumpta
omni infirmitate sanatus. Ac per hoc ubi ab omni
peccato mundatus peccare non poterit, ibi perfecte
sanus et summe perfectus erit. Hic autem quantalibet
excellentia sanctitatis emineat, quantalibet eminentia
perfectionis excellat, potest quidem pro modulo
hujus vitae fieri perfectus, sed non est sic de
sua perfectione securus, ut non debeat esse de casu
sollicitus. Et utique ubi est sollicitudo, non absoluta
beatitudo, quae nequaquam perfecta credenda est,
si secura non fuerit; nec secura erit, nisi omnem

sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter
ibi omnium sanctorum beatitudo perfecta
erit, ubi natura humana sui gloriam conditoris
visura est, atque ei sine ullo defectu beatitudinis
adhaerebit.
CAPUT XIII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint.
Quocirca sic hortandi sunt ad contemplativam
vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante
potuerint, ut meminerint ipsius sibi contemplationis
divinae perfectionem in illa vita beata, quae futura
est, reservari: ut ibi Deum sicuti est perfecte videant,
ubi et ipsi vitae aeternae ac regni coelestis
consecutione sint perfecti. Caeterum si hic perfecte

potuisset Dei substantiam humana fragilitas contemplari,
nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo vidit unquam
[(Joan. I, 18)]
. Non dixit, nemo videbit.
Denique ut evidenter ostenderet visionem
Dei non negatam sanctis hominibus, sed dilatam,
quod in praesenti tempore negavit, in futuro
promisit, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
. Nec hic dixit, quoniam
ipsi Deum vident. Igitur si Deus, qui in hac vita
sine alicujus elementi assumptione nec potuit videri
nec potest, in futura vita videndus est; ibi profecto
contemplationis divinae est speranda perfectio, ubi
erit bonorum omnium plenitudo. Quapropter non
sic contemplativae vitae sublimitatem in futuro, ubi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.