PL 103, col. 591

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

perfectio perficienda est, nuntiavi, ut in praesenti
eam negarem posse ab hominibus mundi contemptoribus
apprehendi, si modo se ad eam tota devotione
convertant; si desiderio ejus accensi praesentia
blandimenta fastidiant, et longe fortiores effecti,
quam ut eos terrenae occupationes illaqueant, divinis
rebus ac futuris promissionibus inhaereant. Isti
tales etiam in hac vita contemplativae vitae possunt
fieri participes. Itaque quoniam de contemplativa
vita in superioribus capitibus multa jam dicta sunt,
sufficiunt ista quae diximus, ut et reliqua consideremus
quae de vita solitariorum dicenda sunt.
CAPUT XIV. Quod pro perfectione vitae contemplativae a sanctis Patribus solitaria vita primitus fuit inchoata.

Antiqui Patres nostri supernam patriam desiderantes,
et contemplativa vita perfecte frui cupientes,
non solum mores hominum saecularium, sed et consortia
fugiebant, atque in saltibus specubusque latitabant;
scientes quia quanto se separabant a voluptatibus
mundi, tanto frequentabantur ab angelis;
et quanto remotiores a saeculo, tanto propinquiores
fiebant Deo. Corporaliter autem separari desiderabant
a saecularibus, ne forte in eorum aliquando volverentur
actibus. Nos vero eorum exempla, in
quantum possibile est, sequi cupientes, si in contemplativa
vita cupimus aliquid proficere, a consortio
saeculi nitamur cito separari. Quia licet in medio
carnalium saepe Deus vitam protegat electorum, tamen
satis rarum est ut quisque inter saeculi voluptates

positus, a vitiis maneat illibatus. In quibus
denique etsi non cito implicetur, aliquando tamen
abstrahitur. Neque enim diu securus esse poterit,
qui periculo proximus fuerit. Unde in Collationibus
Patrum ita loquitur: Bonum est enim fugere saeculum.
Quando autem est homo juxta saeculum, assimilabitur
viro stanti super lacum profundissimum,
ut qua hora visum fuerit inimico ejus, facile eum
impingat deorsum. Si autem a saeculo remotus fuerit,
assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si
nitatur eum inimicus projicere deorsum, dum eum
violenter trahit, Deus ei auxilium dirigit. Item ibi:
Homo fugiens homines similis est uvae maturae; qui
autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba
erit. Et rursum: Imperforabilis enim manet a sagittis

inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur
multitudini, crebra suscipit vulnera. Hoc quippe
metuebat beatus Arsenius, cum adhuc esset in palatio:
et ideo oravit Dominum dicens: Domine, dirige
me ad salutem. Et confestim venit ei vox dicens.
Arseni: fuge homines, et salvus eris. Postea
vero accessit ad monasticam vitam, et rursum oravit
ad Dominum eumdem sermonem dicens: Domine,
dirige me ad salutem. Et iterum audivit vocem
dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce; hae
enim radices sunt non peccandi. Praeterea quoque
narravit quidam Patrum quia tres fratres studiosi
facti sunt monachi; et unus quidem ex eis elegit litigantes
in pace revocare, juxta illud quod scriptum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.