PL 103, col. 592

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

est: Beati pacifici, etc. [(Matth. V, 9)] . Secundus
vero visitare infirmos, secundum illud: Infirmus
fui, etc. [(Matth. XXV, 36)] . Tertius autem abiit
quiescere in solitudine. Primus ergo laborans propter
lites hominum, non potuit in pacificando proficere;
et ideo victus venit ad eum qui serviebat infirmis,
et invenit etiam ipsum animo deficientem,
et non praevalentem mandatum perficere. Et concordantes
hi duo abierunt videre illum qui in eremo
discesserat, et narraverunt ei tribulationes suas, et
rogaverunt ut diceret eis quid ipse proficeret. Et reticens
paululum misit aquam in scyphum, et dixit
eis: Attendite in aquam. Et erat turbulenta. Et post
modicum rursus dixit eis: Attendite modo quomodo
limpida facta est aqua. Et cum intenderent in aquam,

viderunt tanquam in speculo vultus suos. Et tunc
dixit eis: Sic est qui in medio hominum consistit;
prae turba enim non videt peccata sua; cum autem
quieverit, et maxime in solitudine, tunc delicta sua
conspicit. Hic evidenter ostenditur quantum emolumentum
praestat vita solitaria. Est enim stadium
quoddam ad emendationem morum formandam. Qui
enim in solitudine, hoc est in retrusione, sedet, a
tribus bellis eripitur, id est, auditus, locutionis, et
visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam,
id est, cogitationem cordis. Sciendum vero
est quia multo melius est alicui ut cum multis sit
et solitariam agat vitam, quam sit in eremo et proposito
mentis desideret esse cum multis. Nam et homines
saeculares, si in isto saeculo aliqua commisesunt

crimina, etiam nolentes mittuntur in carcerem.
Ita ergo et nos propter peccata nostra redigamus
nosmetipsos in carcerem retrusionis, ut per
voluntariam mentis nostrae vindictam futuras a nobis
poenas excludere mereamur. Quia igitur, ut ait Apostolus: Si nosmetipsos dijudicemus in hoc saeculo,
non utique a Domino judicabimur in futuro
[(I Cor. II, 31)]
.
CAPUT XV. De disciplina suscipiendorum fratrum ad retrusionem.
Dominus noster Jesus Christus omnes ad suum
vocat servitium, omnesque ad se venientes pie misericorditerque
recipit. Idcirco enim omnes vocat
et recipit, quia ipse novit qui sunt ejus, et non est

opus ei ut quis testimonium perhibeat de homine:
ipse enim scit quid est in homine. Nos vero qui notitiam
bonorum malorumve hominum minime habemus,
nisi eos probaverimus, debemus tenere consilium
apostoli dicentis: Probate spiritus si ex Deo
sunt [(I Joan. IV, 1)]
. Sic quoque noviter venientem
quemque ad Dei servitium, oportet per multa prius
experimenta probare, et postea recipere, ne forte
quis simulata mente ac fallaci animo ad hanc solitariam
vitam praesumat accedere. Ergo oportet de
praeterita ejus vita et conversatione inquirere, si est
moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si
sapiens, si humilis, si obediens, si affabilis, si in lege
Domini instructus, si in ipsa instructione cautus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.