PL 103, col. 593

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

Cum ergo his singulis aliisque experimentis fuerit
probatus, si perseveraverit pulsans; et illatas sibi
injurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut
quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere
affectu petitionis suae, annuatur ei sive ab
episcopo, sive ab abbate suo, ingressus. Sine licentia
autem et consensu episcopi, aut abbatis proprii,
atque omnium fratrum ejusdem monasterii, in quo
idem frater educatus fuerit, nihil omnino de hac re
fiat. Prohibendum est etiam ut in nullo alio loco
hoc religionis propositum a quoquam assumatur,
nisi in coenobiorum congregationibus tantum. In villis
autem aut in campestribus ecclesiis, sive in aliis
quibuslibet locis nullatenus praesumatur assumere,
nisi forte quis more antiquorum Patrum ad eremum

velit secedere. Postquam autem episcopus aut
praelatus monasterii licentiam ei retrudendi concesserit,
unum annum habitet inter fratres, ita ut
extra claustra, nisi tantum in ecclesiam, non exeat;
quatenus in ipso ejus probetur voluntas vel stabilitas.
Si autem in eodem monasterio, aut in circumvicinis
monasterii solitarius est, probatus aliquis ei
deputetur ad probandum. Si vero solitarius ibidem
minime reperitur, deputetur ei senior talis qui aptus
sit ad lucrandas animas, qui super eum omnino
curiose intendat, et sollicitus sit si revera Deum
quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam,
ad orationem, ad lectionem, et caetera hujusmodi.
Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur
ad Deum. Et si promiserit stabilitatis suae perseverantiam,

legatur ei haec Regula, et dicatur ei: Ecce
lex sub qua militare vis, si potes servare, ingredere;
si vero non potes, liber discede. Si adhuc
steterit, legatur ei haec Regula sedule, ut sciat ad
quod ingreditur, et probetur in omni patientia. Et
si habita secum deliberatione promiserit se omnia
custodire, tunc blande leniterque suscipiatur ad destinatum
propositum, sciens se lege Regulae constitutum,
quod ei ex illa die non liceat egredi ex ipsa
retrusione; nec collum excutere de sub jugo Regulae,
quam sub tam morosa deliberatione licuit ei excusare
aut suscipere. Suscipiendus autem in oratorio
coram episcopo et omni clero promittat verbis
tantum de stabilitate sua, et conversione morum

suorum, coram Deo et sanctis ejus; ut si aliquando,
quod absit, aliter fecerit, a Deo se damnandum
sciat, quem irridet. Tunc frater ipse prosternatur
ad pedes episcopi et omnium fratrum ibidem
astantium, ut orent pro eo. Ipsi omnes illico orent
pro eo, quantum eis visum fuerit. Signa autem ad
ejus ingressum, si episcopus aut abbas jusserit, sonent,
ut omnes illud signum audientes, pro eo orent.
Res vero si quas habet, sicut in superioribus capitulis
continetur, aut eroget prius pauperibus, aut
facta solemniter donatione conferat monasterio, nihil
sibi reservans ex omnibus. Cum talibus autem
vestimentis intret cum qualibus manere debebit, et
sic deinceps in solitaria vita permaneat. Post ingressionem
autem praecipiat episcopus ostium retrusionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.