PL 103, col. 595
Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne
sinistrae opinionis afferre suspicionem. Non solum
autem a collocutione mulierum, verum etiam ab
ipso visu et tactu illis est observandum. De locutione
autem earum sanctus Basilius dixit: Ne accommodes
aures tuas ad percipienda verba mulierum,
ne concipias ex eis nequitiam in anima tua.
Hinc beatus Hieronymus ait: Prima quidem tentamenta
sunt servorum Dei, feminarum frequentes
accessus. Nam flammigero igne percutit femina conscientiam
eorum, et exurit cor eorum. De tactu vero
idem Basilius ait: Mulieris carnem ne velis tangere,
ne per tactum ejus inflammetur cor tuum: sicut
enim stipula proximans igni comburitur, ita et qui
tangit mulieris carnem, non evadet sine damno animae
suae; et licet corpore castus evadat, mente tamen
et corde laesus abscedit. Neque osculari debent
a solitariis omnino, quia osculum una est ex quatuor
speciebus amoris carnalis. Diligendae sunt autem
mulieres non carnaliter, sed spiritualiter. De
visu autem illarum quid dicam? cum Dominus manifestat
dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum
eam, jam moechatus est eam in corde suo [(Matth. V, 24)]
.
Unde etiam idem Basilius ait: Ne
improbo oculo intuearis speciem mulieris, ne per
oculorum tuorum fenestras intret mors in anima
tua. Frequens denique visus feminarum devitandus
est, et maxime his qui inter saeculares exstiterunt vel
conjugati fuerunt. Compatres quoque et commatres
minime faciant; quamvis liceat, non expedit tamen.
CAPUT XVII. Quod nunquam minus quam duo vel tres sint simul solitarii.
Praecipue vero hoc solitariis satagendum est, ut,
si fieri potest, nunquam minus quam duo vel tres
simul sint solitarii, in singulis tamen cellulis retrusi;
ita videlicet ut per fenestram ad invicem loqui
possint, et ad opus Dei alterutrum se valeant
excitare. In multis denique causis societatem duorum
solitariorum his qui ejusdem voluntatis ac propositi
sunt, utilem video esse; in plurimis vero solitariam
vitam ducere absque ullius societate, discrimen
esse conspicio. Primum quidem periculum
imminet solitario, quod certe gravissimum est, in
hoc quod ipse sibi placet, et videtur sibi ad summam
perfectionem jam venisse, et putat se esse quod
non est. Hoc enim illi accidere solet, qui non habet
cum quo opus suum probet. De talibus enim ait
Apostolus: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil
sit, ipse se seducit [(Gal. VI, 3)]
. Postea vero neque si
aliqua virtus in eo abundat, neque si aliqua desit,
agnoscit. Neque etiam hoc quod utile est, neque
quod deest, cum solus sit, ab alio aliquo quaeri potest.
Denique, sed nec culpas quidem suas aut vitia
facile agnoscit, cum qui arguat vel reprehendat,
nemo sit. Hujusmodi solitario facile illud potest accidere
quod scriptum est: Vae soli, quia cum ceciderit,
non habet sublevuntem [(Eccl. IV, 10)]
.
Quomodo ergo solitarius seipsum ad prava desideria
non exercebit, neminem habens qui videatur