PL 103, col. 596

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

ejus voluntatibus obviare? Aut quomodo humilitatem,
aut patientiam, sive charitatem suam probabit,
neminem habens cui haec exhibeat? Neque enim
sufficere potest unus, quamvis summus, ad suscipienda
omnia sancti Spiritus dona; quia, ut ait
Apostolus, Alii datur sermo sapientiae, alii sermo
scientiae [(I Cor. XII, 8)]
, et caetera hujusmodi. Quapropter
si secundum dispensationem Spiritus sancti
uni datur quod alteri negatur, necesse est ut sint
duo, vel tres, aut eo amplius, et de charismatibus
quae singuli acceperunt, utrique consolentur pariter
et aedificentur. Sed et adversus insidias inimici, quae
intrinsecus et extrinsecus inferuntur, multum prodest
societas plurimorum. Facilius enim excitantur
a somno, et incitantur ab omni opere bono. In oratione

autem non parvum emolumentum nascitur a
duobus fratribus, maxime cum Dominus dicat: Si
duo ex vobis consenserint super terram, de omni re
quamcunque petierint, fiet illlis a Patre meo, qui est in
coelis [(Matth. XVIII, 19)]
. Et iterum idem ipse:
duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi
sum in medio eorum [(Ibid., V. 20)]
. Praeterea quoque
plures orationes duo peragere possunt quam unus.
Habet autem et alia quamplura bona communis solitariorum
vita, quae non est possibile nunc dinumerare
omnia. Sed ita duos solitarios in unum esse
dicimus, ut unus, si fuerit probatus, ad hanc vitam
perfruendam non prohibeatur.
CAPUT XVIII. Si oportet suscipere ad solitariam vitam suburbanos presbyteros vel juvenes aetate.
Cum Dei clementia omnes vocet per illam piissimam
vocationem qua dicit: Venite ad me, omnes
qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [(Matth. XI, 28)]
,
non est absque discrimine quempiam
ad servitium Dei venientem abjicere. Verumtamen
neque absque subtilissima probatione indulgendum
est cuiquam intrare in sanctam conversationem:
sed sicut Dominus juvenem illum qui venit
ad eum de priori vita sua interrogavit, et cum audisset
quia recte transacta esset, quod ei deerat
praecepit adimplere, dicens: Si vis perfectus esse,
vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus [(Matth. XIX, 21)]
,
et ita demum jussit eum se sequi:
ita ergo et nos oportet prius probare spiritus, si ex

Deo sunt, et sic advenientes quosque cum charitate
ad Dei servitium suscipere.
Si quis autem ex ordine sacerdotum extraneorum
se suscipi rogaverit, ita ut ad solitariam vitam quandoque
venire desideret, non ei quidem citius assentiatur.
Tamen si omnino in hac supplicatione perstiterit,
recipiatur, sciatque se omnem Regulae disciplinam
servaturum. Sed ne forte quis simulata
mente ad hoc propositum venire pertentet, primitus
duriter probandus est. Quod ita demum facile dignoscitur,
si omnem laborem corporis qui ei injungitur
aequanimiter ferat, et ad austeriorem vitam libenter
inclinetur; vel si etiam delictum aliquis suum
cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.