PL 103, col. 598

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

modo quo supra. Praeterea quoque si aliquis ex
catholicis venit ad nos dicens: Volo apud vos manere
aliquod spatium temporis ut proficiam ex vobis,
illum etiam suscipi oportet, Domino pronuntiante,
qui ait: Omnem ad me venientem non ejiciam foras [(Joan. VI, 37)]
.
Interdum enim potest fieri ut per
tempus proficiat, et delectetur ei permanere in sanctitate
vitae. Oportet autem nos in conversatione nostra
et religione, de qua fortassis homines aliter
opinantur, caute et sollicite agere, et praeceptum
illius implere qui dixit: Sic luceat lux vestra coram
hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent
Patrem vestrum, qui in caelis est [(Matth. VII, 46)] .. Ita
denique fiat ut si ille bonus et verax est, de nobis
proficiat; et si explorator et fallax est, erubescat.

CAPUT XIX. Qualem vel quam sanctum oportet esse solitarium.
Talem ergo oportet esse solitarium qualem Apostolus
jubet fore episcopum, ubi ait: Oportet episcopum
sine crimine esse [(Tit. I, 7)]
. Similiter autem
et solitarium oportet esse sine crimine; non protervum,
non iracundum et vinolentum, non multum
edacem, non percussorem, non bilinguem, non neophytum,
non turpis lucri appetitorem. Primum
itaque quod dicimus sine crimine esse solitarium,
non ita intelligendum est ut si ante conversionem
aliquod crimen habuerat, ad solitariam vitam non
recipiatur, cum ipso proposito pro ante admisso scelere
poenitentiam agere possit; sed sic dictum est,
ut ex eo tempore quo in solitaria vita manere

coepit, nulla peccati conscientia mordeatur: qui
enim vitia non habet, sine crimine est. Omne enim
crimen peccatum est, sed omne peccatum crimen
non est. Et ideo sive solitarius, sive quilibet alius,
sine crimine esse potest, sine peccato nunquam esse
potest. Sequitur: Non protervum, id est, non superbum
eum esse oportet, ne elatus incidat in laqueum
diaboli. Non iracundum: iracundus enim
est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis
auram, quasi a vento folium commovetur. Neque
vero qui aliquando irascitur, iracundus est, sed ille
dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Non vinolentum,
et non multum edacem eum
esse dicimus; quia ubi ebrietas et nimia edacitas
fuerit, ibi libido dominatur et furor. Solet enim ille

qui his duobus vitiis fuerit occupatus, contra gravitatis
decorem in risu vocem exaltare, et labiis dissolutis
turpiter cachinnare. Non percussorem, id
est non facile manum porrigat ad caedendum. Sed
non ita dictum est, ut si discipulum habuerit, et facultas
permiserit, non pie verberetur, cum Salomon
dicat: Latera puerorum virgis assidue tundenda
sunt, ne indurescant [(Prov. XXIII, 13)] . Sed ideo
dictum est ut is qui mansuetus et patiens esse debet,
ne in os alterius vel caput verberandum insanus
erumpat. Non bilinguem eum esse oportet, ne conturbet
habentos pacem. Non neophytum, ne incidat
in laqueum diaboli, dum nesciat praecavere tentamenta
inimici. Ignorat enim momentaneus solitarius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.