PL 103, col. 599
Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne
humilitatem et mansuetudinem. Ignorat etiam divitias
saeculi contemnere; ignorat semetipsum despicere.
Non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe
reprehendit, non assidua meditatione correxit. De
cathedra enim transfertur ad cathedram, de superbia
ad superbiam. Non turpis lucri appetitorem, ne de
servitio Dei lucra terrena quaerat. Turpis lucri appetitio
est plus de praesentibus quam de futuris cogitare:
solitarius enim habens victum et vestitum,
his tantum contentus esse debet. Unde ait Apostolus: Qui altari serviunt, de altari vivant
[(I Cor. IX, 13)]
.
Vivant, inquit, et non, divites fiant. Oportet ut non
sit turbulentus et anxius, non sit nimus et obstinatus:
non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia
hujusmodi solitarius nunquam requiescit. Non sit
etiam murmurosus, quoniam scriptum est quod
murmurantes a serpentibus perierunt. Non sit detractor,
propter hoc quod scriptum est: Qui detrahit
fratrem suum eradicabitur [(I Cor. X)]
. Non odium habeat
in corde, quia scriptum est: Qui odit fratrem
suum, homicida est [(I Joan. III, 45)]
. Non sit vaniloquus,
quia scriptum est: Omne verbum otiosum quod
locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die
judicii [(Matth. XII, 36)]
. Non sit piger, propter hoc
quod scriptum est: Serve male et piger, etc. [(Matth.
XXV, 26)] . Non sit somnolentus, nec aliis quibuslibet
vitiis substratus, quatenus fiducialiter audeat dicere
cum Propheta: Ero immaculatus coram Deo, et observabo
me ab iniquitate mea [(Psal. XVII, 24)]
. Hucusque
qualis non debet esse Dei servus ostendimus,
nunc qualis esse debeat dicamus. Dei autem servum
oportet esse pudicum, id est, a libidine continentem,
et, ut ita dixerim, in tantum eum inter cunctos oportet
esse eminentem, ut non solum ab opere immundo
se abstineat, verum etiam et a cogitationis errore
mens ejus sit libera. Oportet etiam eum esse justum,
sanctum, continentem, abstinentem, hospitalem, bonorum
operum amatorem, modestum, sobrium, patientem,
benignum, humilem, charitativum, obedientem;
et non solum a pravis actibus se abstineat, verum
etiam ab oculi, et verbi, et cogitationis instinctu
se contineat, et sic fiat ut dum nullum in se vitium
regnare permittit, impetrare apud Deum veniam
pro suis populorumque facinoribus valeat. Talis insuper
sit idem solitarius, ut qui religioni detrahunt,
vitae ejus detrahere non audeant. Si enim talis fuerit
et ista supradicta sectatus fuerit, tunc Dei minister
utilis erit, et propositum suum, opitulante divina
clementia, perfecte consummabit.
CAPUT XX. Quomodo solitarii debeant esse docti, et qualiter alios doceant ac semetipsos discrete provideant.
Solitarius itaque debet esse doctor, non qui doceri
indigeat; etiam debet esse sapiens et doctus in lege
divina, ut sciat unde proferat nova et vetera. Multis
modis etiam necessarium est solitariis, ut instructi
sint in divinis eloquiis. Primum propter astutias et
fraudes diaboli per quas seipsum solet in cordibus