PL 103, col. 600
Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne
insipientium saepe demergere. Deinde ut advenientium
quorumdam corda arentia proximorum, fluentis
rivis doctrinae valeat irrigare. Nam et si quos habet
discipulos, affatim possit instruere eos. In his denique,
et in aliis quibuslibet rebus, scientia Scripturarum
valde solitario necessaria est; quia si ei tantum
sit sancta vita, sibi soli prodesse potest quod
sancte vivit. Porro et si doctrina fuerit eruditus,
potest caeteros quosque imbuere, et haereticos, sive
Judaeos, seu alios quoslibet adversarios repercutere
vel refutare; qui nisi refutati fuerint atque convicti,
facile possunt simplicium corda pervertere. Hujus
autem sermo debet esse purus, simplex et apertus,
plenus gravitate et honestate; plenus suavitate, gratiaque,
et lenitate. Ipsius namque speciale officium
est tractare de mysterio legis, de doctrina fidei, de
virtute continentiae, de disciplina justitiae. Scripturas
divinas legere, percurrere canones, exempla sanctorum
imitari, ut videlicet praenoscat quid, cui,
quando, vel quomodo proferat; quia non omnibus
una eademque semper exhortatio est adhibenda,
sed unumquemque diversa exhortatione admoneat,
juxta professionis morumque qualitatem. Nam quosdam
increpatio dura, quosdam vero increpatio corrigit
blanda. Sicut enim periti medici juxta vulnerum
varietates diversa adhibent medicamina, ita et solitarius
singulis quibusque congruum exhortationis
adhibere debet remedium; et quid cuique oporteat
pro aetate, pro sexu, ac professione annuntiet. Non
omnibus quae sunt clausa aperienda sunt: multi
sunt enim qui capere non possunt. Rudibus praecipue
hominibus atque carnalibus plana seu communia
praedicanda sunt, non summa atque ardua. Unde et
Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi, non escam [(I Cor III)]
. Carnalibus
quippe animis, ut diximus, nec alta nimis
de coelestibus, nec terrena convenit dicere, sed
mediocriter et discrete. Corvus enim dum suos pullos
viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem
attendit donec paterno colore nigrescant, et sic
illos frequenti cibo reficit. Ita et strenuus solitarius
nisi eos quos monet viderit ad suam similitudinem
poenitentiae confessione nigrescere, et nitore saeculari
deposito, lamentationis habitum peccati recordatione
induere, non expedit eis aperire intelligentiae
spiritualis profundiora mysteria; ne dum audita
non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari
coelestia praecepta. Propter quod et Dominus
inter caetera ait: Nolite mittere margaritas ante porcos,
ne forte conculcent eas pedibus suis [(Matth. VII, 6)]
.
Hactenus autem diximus quam doctus vel quam
discretus in doctrina debet esset solitarius. Nunc
autem ad sententiam beati Gregorii venientes, videamus
quam discreta circumspectione in docendo
nosmetipsos oportet providere. Nos, inquit, quia infirmi
homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur,
debemus primum meminisse quid sumus, ut ex
propria infirmitate pensemus quo docendi ordine fratribus