PL 103, col. 602

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

bonis exemplum esse debuerunt. Hi autem quoscunque
exemplo malae conversationis suae perdunt, simul
cum eis procul dubio in aeternum peribunt, si tamen
in malo perseveraverint. Multo enim deteriores
sunt hi qui sive exemplis, sive doctrinis, vitam
moresque bonorum corrumpunt, quam illi qui substantias
aliorum praediaque diripiunt. Hi enim quae
extra nos, sed tamen quae nostra sunt, auferunt;
corruptores vero morum proprie nos ipsos decipiunt,
quoniam divitiae hominum mores eorum sunt.
Quapropter nos qui solitariam vitam expetimus,
semper ea quae ad aedificationem pertinent, agere
studeamus. Videamus autem ne vitia nostra aliorum
virtutibus noceant, ne aliorum fervorem tepor
noster debilitet, ne aliorum patientiam nostra ira

commaculet, iracundia violet, ne aliorum humilitatem
superbia nostra depravet, ne aliorum sanitatem
infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem
foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes
exstinguamus lampades; ne, quod absit, simul cum
fatuis virginibus a regno Dei excludamur. Sed tales
nos econtra exhibeamus, ut nostra humilitas aliorum
confundat superbiam, nostra patientia proximorum
exstinguat iracundiam, nostra obedientia
pigritiam aliorum tacite increpet, noster fervor aliorum
teporem excitet. Tales insuper nos exhibeamus,
ut cunctis in exemplo luminis simus. Unde Dominus
praecipit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus,
ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem
vestrum, qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
. Hinc

Paulus apostolus ait: In omnibus ergo teipsum praebe
exemplum bonorum operum, in verbo, in conversatione,
in charitate, in fide, in castitate, etc. [(Tit. II,
7; I Tim. IV)] . Hinc etiam Gregorius doctor egregius
in expositione Ezechielis dicit: Quisquis igitur in
occulto bene vivit, sed alieno provectui minime proficit,
carbo est. Qui vero in imitatione sanctitatis
positus lumen ex se rectitudinis multis demonstrat,
lampas est, quia et sibi ardet et aliis lucet. Item
ipse: Qui enim, inquit, vitam suam ab aliis sciri refugiunt,
sibimetipsis accensi sunt, sed aliis in exemplum
luminis non sunt. Hi autem qui exempla virtutum
praerogant, et lumen per vitam boni operis,
et verbum praedicationis aliis demonstrant, jure lampades
appellantur. Hinc etenim beatus Hieronymus

ait: Innocens et absque sermone conversatio quantum
exemplo prodest, tantum silentio nocet. Hinc
enim satis evidenter ostenditur quod et conversatione
et verbo omnibus esse debemus in exemplum.
Sed valde cavendum est solitariis ut laudabiliter
vivant, sed laudari non appetant, ne pro ipsa laude
in elationem aut vanam gloriam incidant, ne in ipso
quidem pestifero vitio vanae gloriae ruant: oportet ut
semper illud Apostoli exemplum in corde teneant: Qui gloriatur, in Domino glorietur
[(I Cor. I, 31)]
. Et
iterum: Si gloriari oportet, non expedit quidem [(II
Cor. XI, 30)]
. Idcirco enim hoc dico quia satis rarum
est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat,
et vana gloria non subripiat. Ille igitur modis omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.