PL 103, col. 702

Ad monachos de poenitentia (Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

animae vero sensum illuminat: et idcirco maxime
communicare frequentius debet. Si vero fuerit, sicut
scriptum est, lepra in pelle, immunda erit [(Levit. XIII)]
:
id est, peccatum in monacho: quia pellem
esse monachum Scriptura significat mortificantem
membra sua super terram; cujus ossibus adhaesit
caro, cujusque caro immutatur propter oleum, et
a jejunio infirmatur, et genua velut fenum arescunt.
Ergo si in hac pelle visa fuerit lepra, immunda erit,
et nisi fuerit hyacintha aut rubra pura, ad ornatum
tabernaculi non erit apta.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.