PL 104, col. 616

Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Sed reptans in terram lacrymabundus et gemibundus
clamo ad Deum: Quare me repulisti, et tristis
incedo, dum affligit me inimicus?
Quod enim praecipis bonum est opus, sed magnum
super se habet pondus: et nescio quomodo digne
possit perfici, quod non potest cogitatione comprehendi:
et sicut difficile est quemquam manu
posse coelum tangere, ita difficile est omnia sacramenta
legis divinae, sicut tu praecipis, explanare.
Sed istud illis debueras injungere, qui habentes intra
se fontem eloquentiae, unde quidquid illis injungitur,
carmine irriguo copiosius explicatur. Verum
econtra quicunque angustae intelligentiae est sicut
ego, nec habet affluentiam eloquii, per quam vel
alios reficere, vel suae siccitatis possit inopiam temperare;

tales non solum per se aliquid dicere appetunt,
verum etiam si quid eis injunctum fuerit
pertimescunt. Quod in me recognosco, pusillum
habens intelligentiae eloquium: quia nec saecularis
litteraturae didici studium, nec aliquando exinde
magistrum habui. Quantum enim doctis necesse est
loqui, tantum indoctis utile est tacere: quia illi de
parvis magna sciunt disserere, ego de magnis nescio
aliqua parva proferre; et ideo a me formidatur quod
ab aliis quaerendum est.
Quod vero sententiam uniuscujusque doctoris
in paginis adnotare praecipis in expositionibus nostris,
neminem hoc fecisse legi, excepto beatissimum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.