PL 104, col. 615
Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Cogis et compellis, charissime frater Theodemire
abba, atque, ut ita dicam, stomachanti animo me
reprehendis diu siluisse, nec paruisse jussioni tuae in
expositione Levitici. Biennium est quod tibi direxi
expositionum atque informationum litterae et spiritus
in Exodo libros quatuor, quibus principium est, Post expositionem libri Geneseos,
unde ante hos octo
annos ex dictis sanctorum Patrum de littera et spiritu
tres edidi libros. E contrario tu respondes evenisse
tibi quod provenit Jacob, qui pro Rachel servivit,
et in nocte Liam accepit: ita et tu petisti
expositionem libri Levitici, et accepisti Exodi. Nec
in hoc facto re vera me agnosco satis errasse. Quia
sicut illis non erat consuetudo ut minores prius traderentur
ad nuptias, quam majores: ita nec mihi
visum rectum fuit, ut prius exponeretur sacrificii
ritus, quam sacrificiorum ministri vel locus. Quod
vero jussioni tuae hactenus parere nequivi, non fuit
pigritia vel torporis negligentia, sed reipublicae infestatio
dira, et malorum hominum nimia perversitas.
Quae duae res me in tantum cruciant, ut mihi
jam sit taedium vivere, debilitatusque pennis virtutum,
non valeo in solitudinem fugere, ubi aliquantulum
requiescam, et dicam Deo: Dimitte me, ut
plangam paululum dolorem meum, et cognitum tibi
faciam peccatum meum, antequam vadam et non revertar
ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine,
ubi aeternus horror et nullus ordo inhabitat.