PL 104, col. 478

Annales Laurissenses et Eginhardi (Auctor incertus; Eginhardus), J. P. Migne

suum Hemmingum sibi remitti rogant. Hoc anno
Idibus Maii post meridiem solis eclypsis fuit.
DCCCXIII.
Imperator Aquisgrani hiemavit, et incipiente
verni temperie Amalharium Treverensem episcopum
et Petrum abbatem monasterii Nonantulas
propter pacem cum Michaele imperatore confirmandam
Constantinopolim misit. Pons apud Mogontiacum
mense Maio incendio conflagravit, post
quod imperator cum in Arduenna venaretur, pedum
dolore decubuit, et convalescens Aquasgrani reversus

est; ac deinde habito generali conventu, evocatum
ad se apud Aquasgrani filium suum Hludoicum
Aquitaniae regem, coronam illi inposuit,
et imperialis nominis sibi consortem fecit, Bernhardumque
nepotem suum, filium Pippini filii sui, Italiae
praefecit, et regem appellari iussit. Concilia
quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo
per totam Galliam ab episcopis celebrata
sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis,
tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum
Arelati congregatum est, et constitutionum, quae
in singulis factae sunt, collatio coram imperatore
in illo conventu habita; quas qui nosse voluerit, in
supradictis quinque civitatibus invenire poterit,
quamquam et in archivo palatii exemplaria illarum

habeantur. Missi sunt de hoc conventu quidam
Francorum et Saxonum primores trans Albim fluvium
ad confinia Nordmannorum, qui pacem cum
eis secundum petitionem regum illorum facerent, et
fratrem eorum redderent. Quibus cum pari numero--nam 16 erant--de primatibus Danorum in
loco deputato occurrissent, iuramentis utrimque
factis pax confirmata, et regum frater eis redditus
est. Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad
Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio
ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem
sita, contra aquilonalem Brittaniae summitatem
respicit, cuius principes ac populus eis subici
recusabant. Quibus perdomitis, cum revertissent, et

fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi
regis et ex primoribus Danorum non pauci,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.