PL 104, col. 627

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

1.
Fuit vir unus de Ramatha in Sophin de
monte Effraim, et nomen ejus Helcana. Et post
pauca. Habuit uxores duas: nomen uni Annae, et
nomen secundae Fennenae. I. Reg. 1. 1. et 2. Quid
significet vir iste: vel duae uxores ejus, una fecunda,
alia infecunda. Et cur de Anna scribitur: quod affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer
angebat.
Et reliqua. vers. 6.
2.
Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini,
et sic provocabat eam. Porro illa flebat, et non
capiebat cibum, usque dum dicit: Vultusque ejus
non sunt amplius in diversa mutati. Et reliqua.
v. 7. etc.
3.
Exultavit cor meum in Domino, usque dum dicit: Dominus judicabit finem terrae, et dabit imperium

regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
Cap.
2. 1, usque ad 11.
4.
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini
puer accinctus ephot. quod erat ephot, usque
dum dicit: abierunt in locum suum. 2. 18, 19, 20.
5.
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et
peperit tres filios, et duas filias: [(Ibidem. v. 21.)]
Et
ipsa supra prophetans dicit: Sterilis peperit plurimos.
[(v. 5.)] Alibi peperit septem. Quid sibi vult
hoc?
6.
Cur dicitur per virum Dei ad Heli: Quare abjecisti
munera mea, et victimam meam, quam praecepi,
ut offerretis in templo, usque dum dicit: Qui
contemnunt me erunt ignobiles. Ibidem v. 29, et 30 .
(Sed cum aliquo discrimine Vulgata sic vertit:
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera
mea, quae praecepi, ut offerrentur
etc.)
7.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum,
et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo
tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis
prosperis Israel, usque dum dicit: comedam
buccellam panis. Ibid. v. 31. usque ad finem capitis.
[(Sed Vulgata non nihil distat: habet enim: Et
videbis aemulum tuum in templo, etc.)]
8.
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram
Heli, usque dum dicit: Nec poterat videre lucernam
Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat
in templo Domini, ubi erat arca, etc. Cap. 3. v. 1,
usque ad tertium. (Hoc quoque comprehenso, sed
cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur:
nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur,
Samuel.
etc.)
9.
Quid significat, quod arca Dei translata a Philistaeis,
et in templo Dagon posita, altera die ante
arcam Dei invenitur Dagon. Tertia die caput, et palmae
ejus duae abscissae erant super limen, et ipse truncus remanserat.
Et reliqua. cap. 5. v. 1, 2. 3. 4. et 5.
(Si clarius id vis expressum, sic corrige: ante arcam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.