PL 104, col. 628

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Dei jacens invenitur Dagon: et postea tertia die. )
10.
Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur
in secretiori parte natium, usque dum dicit: Sed et satrapae Philistinorum sequebantur arcam
Domini, usque ad terminos Bethsame.
Ibidem ver.
postremo, seu 12, usque ad finem versiculi 12 capitis
subsequentis, id est 6.
11.
Porro Bethsamitae metebant triticum, usque
dum dicit: At urbe murata usque ad villam, quae
erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super
quem posuerunt arcam Domini. Propter quod dicit
Abel magnum ? Et reliqua. Indicantur hic versiculi
13, et subsequentes usque ad 18 [(eo comprehenso,
capitis 6.)]
12.
Quare de Samuel scribitur, quod judicaverit
Israel cunctis diebus vitae suae,
cum in vita sua
amiserit principatum ? [(Consule vers. 15, et subsequentes
capitis 7.)]
13.
Cum unxisset Samuel Saulem in regem, ait
ad eum: Cum abieris hodie a me invenies duos viros
juxta sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin in meridie
salientes magnas foveas. Et liberabis populum
ejus de manu inimicorum ejus. cap. 10. 2. [(Sed
multum distat codicis hujus interpretatio a Vulgata,
quam consulas volo.)] Cur Saul bis ungitur ? Et David
tertio ? Et reliqua.
14.
Quare de Saul scribitur: filius unius anni
erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit
super Israel, cap. 13. 1. cum supra legatur
quod ab humero et sursum emineret omni populo.

cap. 9. 2.
15.
Cur in eodem libro scribitur: Quod faber
ferrarius non inveniebatur in tota terra Israel; et
quod retunsae erant acies vomerum et ligonum, et
tridentium et securium, usque ad stimulum corripendum.
Et reliqua. 13. 20. 21. Unde haec sine fabro ?
16.
Quare de Jonathan scribitur: quod extenderit
manum, et intinxerit in favum mellis, quem cum
comedisset, illuminati sunt oculi ejus. 14. 27. Quomodo
intinxit, si non vidit? Si videbat, quomodo
illuminatus est ? Et reliqua.
17.
Cum Dominus misisset Saul percutere peccatores
Amelech, cur pepercit Chineo, dicens post
pauca ? Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus
filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto. Et reliqua.

15. 1., 6. Quis est hic Chineus ? et ubi legitur
hanc misericordiam fecisse ?
18.
Cur Samuel dixit Agag regi ? Siccine separat
amara mors ? Usque dum dicit in frustra concidit
Samuel Agag coram Domino. 15. 32. et subseq.
19.
Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo
viderat Saul David egredientem contra Philistaeos,
ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.