PL 104, col. 631
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
41.
Quid sibi vult quod David ultimo vitae suae
tempore, Salomoni filio suo praecepit de Joab, et
Semei, quibus ante pepercerat, ne inultos eos dimitteret,
sed deduceret canos eorum cum sanguine
in inferno ? Ibi. 2. 5. 8.
42.
Quid est quod dixit de Joab ? posuit cruorem
praelii in baltheo suo, qui erat circa lumbos ejus, et
in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.
Ibi. v. 5.
43.
Quid significet Adonias, qui Abisac petivit
in conjugio, pro qua re a Salomone praecipitur occidi.
Ibi. v. 20. etc. Et quid est, quod frequenter
scribitur in hoc libro ? Haec faciat mihi Deus, et haec
addat. Ibi. v. 23. etc. Erat hoc sacramentum,
an non ?
44.
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in
praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis
ambulabat, et accendebat thimiama. 3. 3. Quid erat excelsa,
quod frequenter in hoc libro legitur ? Et cur
Samuel non culpatur, qui in excelso legitur immolasse ?
[(I. Reg. 9. 12. 14.)] III. Reg. 3. 2.
45.
Quid significent illae duae mulieres meretrices,
quae venerunt ante Regem Salomonem ? III. 3. 16.
46.
Porro Giblii praeparaverunt ligna, et lapides
ad aedificandum domum. III. 5. 18.
47.
Cum legatur expressius in libro Regum. III.
8. 9. absque Paralipomenon II. 5. 10. quod in arca
non esset aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat
in ea Moises. Et reliqua: cum Apostolus
scribat ad Hebraeos. 9. 4. quod in arca sunt tabulae,
Virga Aaron, et Manna. Si non erant, cur Apostolus
dixit ? Et si erant, quis ea misit ibi ? Et si fuerit
ista virga Aaron, unde in Aegipto fuere signa
facta, et in mari, atque in heremo, an alia ? et quid
de ipsa Arca factum est ? vel si sit unquam ( videnda
ut puto ) visura ab omnibus.
48.
Cum nebula implesset domum Domini, ait Salomon:
Dominus dixit, ut habitant in nebula. 8. 10.
11. 12. Ubi legitur quod Dominus dixisset ?
49.
Si in Templo, ubi erat Altare incensi, et candelabrum,
et lucernae, missae sint propositionis panes ?
Si introibant ibi alii, nisi ordo Sacerdotum et
Levitarum: Et si ibi erat conventus plebium ? Aut
si soli Sacerdotes, sive Levitae [(Supple. degebant,
seu illuc ingrediebantur ? )]
50.
Dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra
Galilaeae, quae cum non placuissent ei, appellavit ea,
terram Cabul usque in diem hanc. Quid est hoc ?
Scire volo. 9. 11. 12. 13.
51.
Quid sibi vult, quod Moises in heremo ad
constructionem tabernaculi, non ex alienis, sed ex
Hebraeis habuit constructores ? Exo. 35. 30. et subseq.
(Deesse videtur pars altera quaestionis: cur scilicet
Salomon virum Syrum adduxit ad templi, et
suppellectilis sacrae constructionem ? Misit quoque
rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro. III. Reg.
7. 14.
52.
Fecitque Salomon de lignis thinis fulchra
domus Domini, et domus regis. Cujus generis erant