PL 104, col. 632

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

ligna thina ? Et post pauca dicit: non sunt allata
hujuscemodi thina, neque visa usque in praesentem
diem. 10. 11, et 12. Et quid Ophir, et ubi,
unde fuerunt allata ? 5. 11.
53.
Cur altare holocaustorum in tabernaculo, et
in templo ex ligno quidem factum, aere autem coopertum.
Exo. 38. 1. ab igne non consumebatur,
cum jugiter ignis arderet in eodem altari ?
54.
Fecit Salomon ducenta scuta de auro puro.
10. 16. Et post pauca: Posuitque ea rex in domo
silvae Libani. 17. Si silva Libani Salomonis erat,
cur ligna cedrina non praecidebat ex Libano ?
55.
Fecit quoque, ut tanta esset abundantia argenti
in Hierusalem, quanta et lapidum: et cedrorum
praebuit multitudinem quasi sycomoros, qui nascuntur

in campestribus. Et reliqua. 10. 27.
56.
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia
quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta
sunt in libro verborum dierum Salomonis. 11. 41.
Qualis est liber, scire volo.
57.
Cum Helias ante Jesabel fugeret, et venisset
ad montem Dei Oreph, et mansisset in spelunca, et
factus fuisset ad eum sermo Domini, post pauca refert
Scriptura. 19. 2. 8. Ecce Dominus transit, et
spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens
petras, usque dum dicit, et derelictus sum
ego solus, et quaerunt animam, ut auferant eam. 19.
11. 14. etc.
58.
Cum Helias dixerit de Achab ? Si mortuus
fuerit in civitate, comedent eum canes. Si autem in

agro, comedent eum volucres coeli. 21. 24. quomodo
verum est, cum ipse perlatus fuisse legatur, in
Samariam, et sepultus in sepulcro suo ? 22. 37.
nisi tantum quod canes lambuerint habenas. Ibi. 38.
Et non comederint.
59.
Cur Eliseus mittens puerum suum ad suscitationem
filii Sunamitis, praecepit ei dicens: Si occurrerit
tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit
te quispiam, non respondeas ei. IV. Reg. 4. 29.
60.
Naaman princeps militiae regis Syriae. Et
post pauca: Per illum enim dedit Dominus salutem
Syriae. 5. 1. Quae fuit illa salus ?
61.
Facta est fames magna in Samaria, et tandiu
obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta

argenteis, et quarta pars capi stercoris columbarum
quinque argenteis. 6. 21. Quid est capi stercoris ?
(Sed vulgata recte habet pars cabi stercoris:
quam ob rem dicendum est: quid est quarta pars
cabi stercoris ?)
62.
Quid est quod Benadab rex Syriae misit Asahel
ad Heliseum consulens, utrum sanari possit ab
infirmitate sua, an non ? Cumque ab eo responsum
acciperet, et redisset ad Dominum suum, refert
Scriptura: Tulit stragulum, et infudit aquam, et
expandit super faciem. 8. 7. 15. etc.
63.
Cur Johas rex Israel ad Amasiam regem
Juda, remisit dicens: Cardus Libani misit ad cedrum,
quae est in Libano dicens: da filiam tuam filio meo
uxorem, transieruntque bestiae saltus, quae sunt in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.