PL 104, col. 634
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
scribitur: et efferri fecit lucum de domo Domini, foras
Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum
ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra
vulgi ? Quid est iste lucus ? aut quae sepulcra
vulgi ? 23. 6.
69.
Destruxit quoque et idola (Vulgata aediculas ) effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus
mulieres texebant quasi domunculas luci.
v. 7.
70.
Et destruxit aras portarum in introitu hostii
Josiae principis civitatis usque dum dicit de sacerdotibus
excelsorum comedebant azima in medio fratrum
suorum. 5. 8. et 9.
71.
Tulit quoque principes militiae Saraiam sacerdotem
primum, et Sophoniam sacerdotem secundum,
et tres janitores: et de civitate eunuchum unum. Et
post pauca: Et Sopher principem exercitus, qui probabat
tirones de populo terrae. Propter quod dicit
sacerdotem primum, et secundum ? vel eunuchum
unum, et tres janitores ? vel qui sunt tirones ?
25. 18, et 19.
72.
Sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno,
quo regnare coeperat, caput Joachim regis Juda de
carcere, et locutus est ei benigne, usque dum dicit. Omnibus diebus vitae suae.
Ibid. v. 27. etc.
Regum, qui et antiquiores, et obscuriores caeteris
libris divinae legis sunt, et magno interprete indigent,
atque in eis, non ex meo ingenio, sed ex illustrium
doctorum judicio, neque ex propria temeritate,
sed ex aliorum auctoritate interrogationibus
tuis, non quantum debui, sed quantum potui, satisfeci,
conservans non tam eloquii exsultantis
ambitum, quam necessariae brevitatis modum: sic
enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit,
et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus,
quae cognitioni tuae utilia arbitror, in aliis libris
inserere, si ista tibi accepta judicaveris. Scire autem
volo te, frater, quod haec locutio vias quidem
aperiat intelligentiae: non tamen singillatim cuncta
quae scripta sunt, disserat atque absolvat. Sicut potui,
respondi inquisitionibus tuis. Si quid de his rebus,
unde me interrogasti, invenisti melius, sive
invenire potueris, gratissimum habebimus, si nos
feceris nosse. Pro qua re te deprecor per gratiam
Dei, quae in te, ut credo, exuberat, ut non respuas
deprecantem, sed libenter doceas, si quid potes,
quod me fateor ignorare. Et si quid hinc absolutum,