PL 104, col. 635

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

ac diffinitum disputatione rationabili, atque
perfecta vel legisti, vel audisti, vel etiam ipse adhuc
audire, aut legere, aut excogitare potueris peto,
ut mihi mittere non graveris. Quia quod confitendum
est charitati tuae, plus mihi expedit discere,
quam docere. Nam hoc admonemus, dicente Apostolo
Jacobo [(1. 19.)] : Sit autem omnis homo velox
ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Et sicut
ait doctissimus Pater Augustinus: Ut discamus,
invitare nos debet suavitas veritatis: Ut autem doceamus,
cogere necessitas charitatis. Ubi potius orandum
est, ut transeat ista necessitas, qua hominem
docet aliquis homo: Et simus omnes docibiles Dei: [(Joan. 6. 45. Isa. 54. 13.)]
quamvis hoc simus, cum
ea, quae ad veram pietatem pertinent, dicimus, etiam

quando illa docere videtur homo. Quia
[(I. Corin. 3.
7.)] neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat,
sed qui incrementum dat Deus. Cum itaque, si Deus
incrementum non daret, nihil essent apostoli plantatores,
et rigatores: quanto magis ego, vel tu, vel
quilibet hujus temporis homines, qui in hoc novissimo
tempore videmur esse doctores ? Addidi etiam
in hoc opere brevem expositiunculam allegoricam
in libro Ruth, quod tu non postulasti, quae magis
ad librum Judicum, quam ad Regum pertinere videtur.
Pro qua re obsecro, ut me, etsi corpore
longe positum, tamen mente propinquum orationibus
tuis Creatori omnium commendare non cesses;
ut per virtutem fletuum tuorum, et merita orationum,
et si juxta fluvium Chobar, id est secus gravedinem

hujus saeculi detineor, tamen Dominum nostrum
in majestate gloriae suae videre desidero: atque
ab ipso audire quod in medio scorpionum habitatio
nostra consistit. Ezech. 2. 6.De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et
.
De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et
nativitate Samuelis. Cap. I.
De Cantico Annae.
De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum
ejus, atque morte ipsorum.
De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta
cor suum sit.
De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento
Samuelis: et verbis Domini, quae non ceciderunt in
terram.

morte Heli, atque nuru sua.
De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
De David, et unctione ejus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.