PL 104, col. 639
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo
salutari meo. Dilatatum est os meum super inimicos
meos. Laetata sum in salutari tuo, etc. Ita ne vero
verba haec unius mulierculae putabuntur esse de
nato sibi filio gratulantis? tantumne mens hominum
a luce veritatis aversa est, ut non sentiant supergredi
modum feminae hujus dicta, quae fudit?
« Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam
in hac peregrinatione compleri, convenienter movetur,
nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per
hanc mulierem, cujus etiam nomen (id est Anna )
gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam,
ipsam civitatem Dei, cujus rex est, et conditor
Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus
prophetico spiritu sic locuta est? a qua superbi alienantur,
ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant,
quod maxime hymnus iste personat. Nisi
quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse
mulierem, sed Deum tantummodo propter filium,
quem precata impetravit, exsultanti praedicatione
laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait? Arcum potentium
fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute.
Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt
terram, quia sterilis peperit septem, et multa in
filiis infirmata est. Nunquid septem ipsa pepererat,
quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum ista
dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex
quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares,
et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc
nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem
regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui.
Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia
Christi, Civitas Regis magni, gratia plena,
prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum
per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum
est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu
meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et
cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino
Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos et meum:
quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est
alligatus. Laetata sum, inquit, in salutari tuo.
Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in
Evangelio legitur, [(Luc. 2. 25. etc.)] senex amplectens
parvum, agnoscens magnum: nunc dimittis,
inquit, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi
mei salutare tuum. Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum
in salutari tuo.
« Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et
non est justus sicut Deus noster. Tanquam sanctus,
et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus
praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique
sequitur:
[(v. 3.)] Nolite gloriari superbi, et nolite loqui
excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro,