PL 104, col. 640
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et
ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse,
cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis
civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de
sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino
gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae,
terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit
Apostolus
[(Rom. 10. 3.)] , ignorantes Dei justitiam,
(id est quam dat Deus homini, qui solus est justus,
atque justificans), et suam volentes constituere, id
est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti.
Utique, quia
superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere
se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter
conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum
quia vanae sunt [(Psal. 93. 11. 35)] . Si hominum
sunt, et ab illo non sunt
[(I. Reg. 2. 3)] . Et praeparans,
inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones
putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles
surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti
sunt virtute. Infirmatus est arcus,
id est intentio
eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine
Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina
possint implere mandata. Et praecinguntur virtute,
quorum interna vox est
[(Psal. 6. 3.)] , Miserere
mei, Domine: quoniam infirmus sum
« Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes
transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni
panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes: id est Israelitae,
quibus credita sunt eloquia Dei [(Rom. 3. 2.)] ?
Sed in eo populo, ancillae filii minorati sunt, quod
verbo minus latino, bene tamen expressum est:
quod ex majoribus minores facti sunt, quia et ipsis
panibus (id est divinis verbis, quae Israelitae soli tunc
ex omnibus gentibus acceperunt) terrena sapiunt.
Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam
per novum testamentum ad eloquia illa venerunt,
multum esuriendo, terram transierunt, quia
in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et haec
velut quaereretur causa, cur factum sit.
« Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata
est. Hic totum, quod prophetabatur, eluxit
agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae
Ecclesiae significata perfectio. Propter quod,
et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias, [(Apocal. 2. 4.)]
eo modo se ostendens ad unius plenitudinem
scribere. Et in proverbiis Salomonis hoc
antea praefigurans Sapientia
[(Prov. 9. 1.)] aedificavit
sibi domum, et suffulsit sibi columnas septem. Sterilis
enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam
iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus
etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam