PL 104, col. 642

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore
erigit inopem. Inops quippe id est, ac pauper:
stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur
persecutores Judaei, in quorum numero cum se
dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum [(I. Cor.
15. 9. Phil. 5. 6.)]
: quae mihi fuerunt, inquit, lucra [(Ibi.
v. 8.)] , haec propter Christum damna esse duxi: nec
solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi
esse, ut Christum lucrifacerem. De terra suscitatus
est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore
erectus est supra omnes opulentos ille inops,
ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait [(Matth.
19. 28.)] : sedebitis super duodecim sedes: sed sedem
gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes
illi [(Matth. 19. 27.)] : Ecce nos reliquimus omnia, et

secuti sumus te. Hoc votum potentissimi voverant;
sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo
dictum est? Dans votum vovendi: alioquin ex
illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus.
Dans, inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam
quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet
quod voveret
[(v. 8.)] . Sequitur: Et benedixit
annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat,
cui dictum est [(Psal. 101. 28.)] : Et anni tui non deficient:
ibi enim stant anni, hic autem transeunt,
imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt:
cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine
veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum
vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod
facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum

Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore
primum illud efficitur: quia
[(v. 9)] non in virtute sua
potens est vir [(v. 10.)] . Dominus infirmum facit adversarium
suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet,
et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest
ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum.
cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto
adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur
a nobis, sed non viribus nostris, quia non in
virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum
faciet adversarium suum.
« Dominus sanctus, ut vincatur a sanctis, quos
Dominus sanctorum efficit sanctos.
« Ac per haec: negligetur prudens in prudentia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.