PL 104, col. 643
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
sua: et negligetur potens in potentia sua: et negligetur
dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui
gloriatur: intelligere, et scire Dominum, et facere
judicium, et justitiam in medio terrae. Non parva ex
parte intelligit, et scit Dominum, qui intelligit,
et scit etiam haec a Domino sibi dari, ut intelligat,
et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus
[(I. Corin. 4. 7.)] ,
quod non accepisti? Si autem accepisti,
quid gloriaris, quasi non acceperis? id est: quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris.
Facit autem
judicium, et justitiam qui recte vivit. Recte autem
vivit, qui obtemperat praecipienti Deo, et finis praecepti [(I. Timo. 1. 5.)] ,
(id est ad quod refertur praeceptum) charitas est de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta.
Porro ista charitas (sicut
Joannes apostolus testatur)
[(I. Joa. 4. 7.)] ex Deo est.
Facere ergo judicium, et justitiam, ex Deo est. Sed
quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere
judicium et justitiam, qui habitant in extremis
terrae? Quis haec dixerit? Cur ergo additum est in
medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo
diceretur facere judicium, et justitiam, magnum
hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret,
et mediterraneos, et maritimos. Sed ne quisquam
putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore,
superesse tempus, judicium, justitiamque faciendi,
quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum
evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur
dictum, cum quisque in corpore vivit. In hac quippe
vita suam terram quisque circumfert, quam moriente
homine recipit terra, consurgenti utique
redditura. Proinde in medio terrae, id est cum anima
nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est
judicium, atque justitia, quod nobis prosit in posterum: quando
[(II. Corin. 5. 10.)] recipiet quisque secundum
ea, quae per corpus gessit, sive bonum, sive
malum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per
tempus, quo vixit in corpore: neque enim si quis
maligna mente, atque impia cogitatione blasphemet,
neque id ullis membris corporis operetur, ideo non