PL 105, col. 1154

De ecclesiasticis officiis (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

utrisque dat aptum consilium S. Augustinus ad inquisitionem
Januarii de eadem re [(Ep. 118)] : Rectius,
inquit, inter eos fortasse quispiam dirimit
litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant. [(De consecr. dist. 2, c. Quotidie.)]
Faciat
autem unusquisque quod secundum fidem suam pie
credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhorreat
corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum sacramentum
certatim honorare contendat. Neque
enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum
se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio [(Luc.
XIX)] , cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit
Dominum, alter dixerit, Non sum dignus ut
sub tectum meum intres [(Matth. VIII)]
. Ambo Salvatorem
honorificantes diverso et quasi contrario

modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam
consecuti. Idem exponit Apostoli dictum, Qui enim
manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et
bibit [(I Cor. XI)]
. In sequentibus ita: Inde etenim Apostolus
indigne dicit acceptum ab eis qui hoc non
discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter
debita. Continuo quippe, cum dixisset, judicium
sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non dijudicans
corpus Domini. Ut a jejunis suscipiatur, idem
dicit in eodem libro: Namque Salvator quo vehementius
commendaret mysterii illius altitudinem,
ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae
discipulorum a quibus ad passionem digressurus
erat. Et ideo non paecepit quo deinceps ordine sumeretur,
ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus

erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset,
ut post cibos alios semper acciperetur, credo
quod eum morem nemo variasset +. Ex quo tempore
debeat se sanctificare homo ad perceptionem
tanti muneris, vetus historia docet. Dicit in Exodo
Dominus Moysi: Vade ad populum, et sanctifica illos
hodie et cras laventque vestimenta sua, et sint parati
ad diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus
coram omni plebe super montem Sina [(Exod.
XIX)]
. Eodem numero David se et omnes pueros suos
sanctificatum dixit, ut comedat panes propositionis.
Ita scriptum est in libro Samuelis: Dixit Abimelech
sacerdos, Non habeo panes laicos ad manum, sed
tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri, maxime
a mulieribus. Et respondit David sacerdoti, et dixit

ei: Et quidem si de mulieribus agitur continuimus
nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur,
et fuerunt vasa puerorum sancta: porro via haec polluta
est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit
ergo ei sacerdos sanctificatum panem [(I Reg. XXI)]
.
CAPUT XXXV. De parte oblatae quae remanet in altari.
Triforme est corpus Christi, eorum scilicet qui
gustaverunt mortem et morituri sunt. Primum videlicet,
sanctum et immaculatum, quod assumptum
est ex Maria virgine; alterum, quod ambulat in
terra; tertium, quod jacet in sepulcris. Per particulam
oblatae immissae in calicem ostenditur Christi
corpus, quod jam resurrexit a mortuis; per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.