PL 105, col. 1339

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

et si rationabilis exstiterit, indulgeatur
illis, sin autem, excommunicentur. Comperi te anchoram
mentis tuae fixisse in pelago et non in portu;
fixisti illam in Gennadio Massiliensi episcopo. Hortor
ut potius figas illam in portu tutissimo Augustino,
scilicet testificato per universas ecclesias. Hortatus
est te Gennadius ut praecipue per dies Dominicos
communices: forte non erat consuetudo illius
ut per singulos dies missam celebraret. Si enim
esset, non hortaretur per solos Dominicos dies potissimum
communicare: Graecorum aliquorum
presbyterorum consuetudo est, ut a quinta feria se
praeparent et sanctificent ad missam celebrandam;
potest evenire ut in tertia feria sive quarta peccatum
committamus, quod non abluatur usque post finitum

diem Dominicum. Quapropter non rite communicamus
per singulos dies Dominicos: et potest fieri ut
Deo placeamus per singulos dies unius hebdomadis,
in quibus gustare et videre fas est quam dulcis sit
Dominus. A tam dilecto hospite non oportet dilectores
diu abesse, quem compulerunt secum hospitari
in die resurrectionis ejus duo ex discipulis in Emmaus.
Fuge, fili mi, a pelago ad tutum portum Augustinum,
ipse enim tibi dicit ad Januarium [(Epist. 118)] :
« Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem,
qui monet ut in Christi pace permaneat. Faciat
unusquisque quod secundum suam fidem pie eredit
faciendum esse: neuter eorum exhorreat corpus et
sanguinem Domini, sed saluberrimum sacramentum

certatim honorare contendant: neque enim litigaverunt
inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit
Zachaeus et ille centurio, cum alter eorum
gaudens in domum suam suscepit Dominum, alter
dixerit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum [(Luc. XIX, 5; Matth. VIII, 8)]
.
Fili mi, si te cognoscis
peccatorem, oportet ut a te non repellas Dominum,
sed satis ei fac per poenitentiam, et in spiritu contrito
et humiliato suscipe illum; si justus es, gaudens
suscipe illum; si infirmus, precare ab illo
sanitatem, et cade in faciem ante pedes ejus, sicut
unus de decem leprosis gratias age, ut dicat tibi: Surge et vade, quia fides tua te salvum fecit
(Lucae
XVI, 19). Et ne differas de die in diem converti ad
illum, quia quocunque die conversus ingemueris,

salvus erit. Juxta Augustinum, quando videbis pium
affectum esse in te, sume corpus Domini, ut tibi
vitam sempiternam praestet. Noli differre ad diem
Dominicum, quia nescis si contingas illum.
De observatione Quadragesimae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.